AAS 8 (1916), p. 148

« cum choreis (balls) ad opera pia promovenda, omnino tollendum
« curent ».
Ast, ut in humanis saepe accidit, quae iustissime sapienterque ab
initio iussa fuerant, paullatim in oblivionem venire coeperunt, et chorearum
usus denuo invalescere, imo et in proximam Canadensis dominii
regionem diffundi.
Quae cognoscentes Emi S. C. Consistorialis Patres, auditis pluribus
locorum Ordinariis, et re multo cum studio examini subiecta, censuerunt,
standum omnino esse sanctionibus a Concilio Baitimorensi III statutis:
et, probante SSmo D.*N. Benedicto PP. XV, decreverunt, sacerdotes
quoslibet sive saeculares sive regulares aliosque clericos prorsus
prohiberi, quominus memoratas choreas promoveant et foveant, etiamsi
in piorum operum levamen et subsidium, vel ad alium quemlibet pium
finem; et insuper clericos omnes vetari, quominus hisce choréis intersint,
si forte a laicis viris promoveantur.
Hoc autem decretum publici iuris fieri et ab omnibus religiose
servari Summus Pontifex iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis,
die 31 martii 1916.

Çft C. CARD. DB LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.

L. S,

f Thomas Boggiani, Archiep. Edessen., Adsessor.

IL

DECLARATIO
CIRCA CLERICALIS VESTIS USUM IN REGIONE CANADENSI
A plenario Concilio Quebecensi duae clericales vestes recognitae
sunt: altera talaris, quae proprior clericis est, et communi lege in sacris
functionibus unice adhibenda iubetur; altera brevior, quae, si nigri
coloris sit, ad genua usque protendatur et cum collari romano iuncta,
a Patribus Quebecensibus pro civili usu admissa fuit, et qua clericis
propria hisce in locis passim agnoscitur.
Additum quoque fuit circa usum harum vestium morem loci servandum
esse.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.