AAS 8 (1916), p. 154

SACRA CONGREGATIO RITUUM

TAURINEN.

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI ALOISIAE BOR-

GIOTTI, CONFUNDATRICIS SORORUM A IESU NAZARENO.

In civitate Taurinensi et in paroecia Metropolitanae Ecclesiae
S. Ioannis, die 16 februarii an. 1802, e legitimis coniugibus Augustino
et Clara Fiandri orta est Serva Dei Aloisia Borgiotti. Inter domesticos
parietes cum primis christianae Fidei rudimentis, pietatem didicit, praesertim
a genitrice, quae in infantula peculiares miserationis affectus in
Dominicam Passionem admirata est. Quod ceteris monialibus in magna
rerum perturbatione acciderat, id quoque obtigit monialibus discalceatis
B. Mariae Virginis a Monte Carmelo, quae e suis aedibus expulsae
suorumque bonorum spoliatae, Augustam Taurinorum se confugerunt.
Illic ad scientiam et religionem simulque ad opera muliebria scholam
pro selectis puellis instituerunt, inter quas filiolam suam Aloisiam
optimi parentes adnumerari voluerunt. Sub hac recta disciplina haud
paucos edere fructus aliosque uberiores portendere visa est puella.
Tum Christi Domini passionem et Deiparae Virginis dolores Ipsa frequenter
ac devote recoluisse perhibetur, praecipue in exercitio Viae
Crucis quod feria quaque sexta puellis et magistris peragere moris
erat. Quum autem moniales in pristinas aedes redire potuerint, et Dei
Famula earum schola et consuetudine haud amplius frueretur, curisque
domesticis, ad fratrum sororumque minorum educationem reique familiaris
administrationem, absorpta esset, aliquantum molestiis animique
angoribus confectam se demonstravit. Verum, divina opitulante gratia,
quam Ipsa precibus, poenitentiis lacrimisque sibi promeruit, quantocius
liberata et ad pristinum fervorem conversa, validioribus viribus ad
altiora contendit. Vertente enim anno 1834, Piae Sodalitati vulgo Delie
Umiliate nomen dedit eiusque sodalis ac subpriorissa sedula et prudens
usque ad obitum extitit. Finis Instituti erat, initio pauperes in
nosocomio S. Ioannis visitare eisque ministerio et eleemosynis subvenire,
postea, omissa nosocomii visitatione, infirmos domi degentes verbo et
stipe reficere atque subsidia dotali a in egenas puellas quotannis erogare.
Aliis quoque sodalitiis se adscripsit, utilemque praebuit operam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.