AAS 8 (1916), p. 155
Aloisia, scilicet iis quae nuncupantur a Ssmo Sacramento - a Deipara
Pérdolente - a Sacra Suppellectili - a Matronis de Misericordia, cui
postremae Societati aedem in paroecia S. Caroli suis impensis comparavit.
Ast Deus Famulam suam ad maioris momenti Institutum vocavit,
quod prius a Passione, postea a Iesu Nazareno nomen habuit. Augustae
Taurinorum Marcus Antonius Durando, sacerdos e Congregatione
Missionis, pro adsistentia et cura domi aegrotantium, anno 1865 illud
fundaverat. Eodemque anno in finem vergente, sororibus Instituti uti
magistra et superiorissa praeposita fuit Aloisia, quae eiusmodi munus
per octo annos usque ad vitae exitum recte prospereque gessit, proposito
semper sibi ac sororibus ad praesidium et exemplum Iesu Nazareno
eiusque ineffabili caritate specialiter erga infirmos, cum frequenti
et devota laude ac salutatione : Sia lodato Gesù Cristo! Postquam vero
Famula Dei ad septuagesimum aetatis annum pervenisset, infirma saepe
valetudine laborans, austeritatibus etiam debilitata, ad extrema deducitur.
Tum, ingravescente morbo, Ecclesiae sacramentis roborata et
Summi Pontificis benedictione recreata, dum sorores Instituti circa
lectum lugentes ad vitae sanctitatem hortatur et matris affectu complectitur,
oculis in imagines Iesu Crucifixi et Mariae Perdolentis coniectis,
placide e vita discedit, die 23 februarii an. 1873. Mox solemnibus exsequiis
persolutis, Eius exsuviae in communi coemeterio depositae sunt ;
quae postea an. 1905 ad Ecclesiam Visitationis translatae, apud altare
Ssmi Crucifixi adhuc quiescunt. Interim sanctitatis fama quam Aloisia
vivens sibi adepta fuerat, post obitum non solum apud sacerdotes Missionis
et sorores Nazarenas, sed etiam intra et extra civitatem et archidioecesim
Taurinensem magis in dies adeo clarescere visa est, ut super
ea Processus Ordinarius informativus in ecclesiastica Curia Taurinensi
institutus sit. Quo expleto et Romam ad Sacram Rituum Congregationem
delato, quum, praehabito iudicio scriptorum Servae Dei attributorum,
nihil obstaret quominus ad ulteriora procedi posset, instante Revmo
Dno Raphaele Ricciardelli, Congregationis Missionis procuratore generali
et Causae postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorumdam
Emorum S. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum Sacrorum Antistitum
necnon Praepositorum generalium Ordinum seu Congregationum, aliorumque
illustrium virorum ac mulierum, rogantibus praesertim Antistita
et Sororibus Instituti a Iesu Nazareno, erga optimam matrem et
confundatricem amore ac aestimatione permotis, infrascriptus Cardinalis
Antonius Vico, loco et vice Emi et Rmi Dñi Cardinalis Sebastiani
Martinelli, S. R. G. Praefecti et eiusdem Causae Ponentis, in
ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis subsignata die ad