AAS 8 (1916), p. 170
civilis illius provinciae caput et princeps, reservamus et assignamus
antiquae dioecesi de Alagöas; partem vero occidentalem, ubi civitas
Penedo exstat, novae ac distinctae dioecesi Penedensi denominandae
assignamus, eamque erigimus et constituimus hisce sub conditionibus
et limitibus. Imprimis nova Penedensis dioecesis eosdem quoquoversus
habebit fines, quibus pars occidentalis dioecesis de Alagöas antea circumscribebatur;
divisoria vero linea, qua Penedensis dioecesis secernitur
ab ea de Alagöas, erunt limites orientales paroeciarum vulgo
Coruripe, Junqueiro, Zimoeiro, Palmeira, quae ad novam dioecesim
pertinent, ita ut haec nova dioecesis de Penedo has, quae sequuntur,
complectatur paroecias vulgo Penedo, Piassabussi, Coruripe, Junqueiro,
Zimoeiro, Palmeira, Jertaösinhe, Sant'Anna de Panama, Paulo Affonso
atque Brame, Pâo d'Assucar, Bello Monte, Traipú, S. Braz, Triumpho,
Collegio. Penedensis vero dioecesis sedem et cathedram episcopalem in
oppido Penedo constituimus una cum omnibus iuribus et privilegiis,
quibus ceterae episcopales civitates iure communi fruuntur; ecclesiam
vero matricem in ea civitate exstantem et Beatae Mariae Virgini sub
invocatione SSmi Rosarii dicatam, in cathedralem evehimus, parochiali
animarum cura, ut antea, in ea servata; simulque ipsis eiusque pro tempore
Episcopis tribuimus omnia privilegia et iura quibus aliae cathedrales
ecclesiae earumque Antistites ex iure communi vel legitima consuetudine,
non tamen ex titulo oneroso vel peculiari indulto, pollent ac
fruuntur. In residentiam praeterea novi Episcopi eiusque in munere successorum
assignamus modo emptas aedes, in quibus ipsa episcopalis
Curia locum etiam habebit. Eamdemque praeterea dioecesim Penedensem
suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Olindensis illiusque
Episcopum ac in munere successores Metropolitico iuri Olindensis Archiepiscopi
subiicimus; reservata tamen Nobis et Apostolicae Sedi libera
facultate novam decernendi dismembrationem, seu circumscriptionem
huius novae erectae dioecesis,» quoties id in Domino expedire visum
fuerit. Quae autem in supradictis apostolicis sub plumbo litteris, die
vigesima septima mensis aprilis, anno Domini millesimo octingentesimo
nonagésimo secundo datis, constituenda disponuntur de novarum Dioecesum
in Brasiliana Republica ac de novorum Episcoporum iuribus ac
pz^ivilegiis, item de Capituli Cathedralis vel saltem Consultorum Collegii
institutione, de Seminarii dioecesani erectione, regimine et administratione,
de Vicarii Capitularis, seu administratoris, sede vacante, electione,
de ipsorum clericorum et Christifidelium iuribus et officiis, de documentorum
traditione, aliaque id genus mandamus ut religiose serventur ad
tramitem sacrorum Canonum et potissimum Tridentini Concilii ad novam,