AAS 8 (1916), p. 171

quod attinet, Penedensem dioecesim. Praeterea ut huius dioecesis Antistites
et suae dignitatis decorem tueri clericorumque sustentationi consulere,
et divini cultus impensis aliisque dioecesis necessitatibus occurrere
queant, in novae episcopalis sedis dotem ac mensam perpetuo assignandus
et attribuimus reditus patrimonii dioecesani quod iam ad hunc
finem collectum fuit, vel in posterum colligetur, necnon proventus Curiae
ecclesiasticae iure communi, vel legitima consuetudine statutos. Insuper
statuimus ut ex hac dioecesi duo saltem delecti iuvenes in Collegium
Pium-Latinum-Americanum, in hac alma Urbe exstans, ipsis sub oculis
Romanorum Pontificum, non intermissa vice mittantur eiusdemque dioecesis
sumptibus alantur, iuxta ea quae in Plenario Americae Latinae
Concilio, anno millesimo octingentesimo nonagésimo nono Romae celebrato,
sapientissime decreta sunt, ut qui in ipso veritatis centro religionis
scientiam adepti sint, cum suis deinde civibus utiliter uberiusque communicare
valeant. Ut autem stabilius et horum clericorum substentationi
et eiusdem Collegii Pii-Latini-Americani dotationi sit provisum,
vehementer exoptamus ut cura Penedensis pro tempore Episcopi, quam
citius fieri potuerit, tot conferantur bona, quot requiruntur ut ex eorum
reditibus bini memorati alumni, aut modo saltem unus, sustentari queant,
eosque reditus, ubi primum percipiantur, eidem Collegio Pio-Latino-Americano
de Urbe perpetuo assignandus atque attribuimus. Quae autem
hisce Litteris Apostolica auctoritate a Nobis decreta sunt nulli hominum,
ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare vel quomodolibet
contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris Canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Decernimus denique has praesentes litteras valituras, contrariis quibuslibet,
etiam peculiari et expressa mentione vel derogatione dignis, minime
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
decimo sexto, die tertia mensis aprilis, Pontificatus Nostri anno secundo.

Loco Plumbi.

O. CARD. CAGIANO DE AZEVEDO % C. CARD. DE LAI
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.

Iulius Campori, Protonotarius Apostolicus.
Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus.

Beg. in Cane. Ap., vol. XIII, n. 27.

M. RIGGI, a tabulario C. A.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.