AAS 8 (1916), p. 213

ACTA OFFICIORUM

SECRETARIA STATUS

QUINAM NÜNCUPANDI SINT INTERNUNTII, QUINAM DELEGATI APOSTOLICI DECER-

NITUR.

Ex Audientia SSmi die 8 maii 1916

SS. D. N. Benedictus Divina Providentia Papa XV, Secum animo
reputans, quantopere deceat rectius aptiusque ordinari nomina, quibus
ad hunc diem, pro sua ipsorum dignitate, appellari consueverunt quotquot
Romani Pontificis personam in exteris regionibus gererent, itemque
aliqua honoris accessione eos ornari qui, etsi titulum gradumque Nuntiorum
Apostolicorum non obtinent, legatione tamen stabili apud exteros
rerum publicarum gubernatores funguntur, referente me infra scripto
Cardinali a Secretis Status, decernere dignatus est, ut hi omnes, in
posterum, Internuntii Apostolici nuncupentur, et Delegati Apostolici ii
dumtaxat dicantur qui, licet personam Pontificis sustineant, charactere
tamen diplomatico, quem vocant, omnino carent.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, die, mense et anno praedictis.

P. CARD. GASPARRI,
a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.