AAS 8 (1916), p. 385
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
I
ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI HO-NAN ORIENTALIS
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Summa afficimur laetitia, quum
edocti simus, catholicam fidem adeo in longinquas regiones propagatam
esse, ut vinea Domini novos ibidem operarios exigat et requirat. Et
pro altissimo munere, Nobis divinitus commisso, gratum acceptumque
habemus, spiritualibus fidelium necessitatibus primo quoque tempore
providere. Cum igitur relatum sit Nobis, in Apostolico Vicariatu Ho-nan
meridionali, alumnis Seminarii Mediolanensis ab Exteris Missionibus
concredito, ubi, propter eorum studium atque operam sollertem, regio
occidentalis abhinc annos quinque distracta fuit, et aliis non minus
actuosis Missionariis tradita, Christi religionem, iuvante Domino, in
dies feliciter augeri; Nos, ad huiusmodi incrementum adiuvandum, novum
intra illius Missionis fines Vicariatum constituere decrevimus. Quare
omnibus rei momentis attente perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E.
Cardd. christiano nomini propagando, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine,
praesentium tenore ab Apostolico Vicariatu Ho-nanensi meridionali
civiles Praefecturas, vulgo Kueitefu, Cengcioufu et Kaifongfu nuncupatas,
disiungimus ac separamus, easque in proprium Vicariatum Apo-
ACTA, TOI. VIII, n. 11. — 3-11-916. 26