AAS 9 (1917), p. 24

B. Mariae Virginis ad Nives, titularis Basilicae Liberianae, loco Officii
Dedicationis eiusdem Basilicae, rescribendum censuit: Negative.
Atque ita rescripsit et declaravit. Die 1 decembris 1916.

££i A. CARD. VICO, EP. PORTUEN . ET S. RUFINAE,
S. B. G. Pro-Praefectus.

L. © S. t
Alexander Verde, Secretarius.

II

TAURINEN.

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI IOSEPHT BENE-

DICTI COTTOLENGO, CANONICI SACERDOTIS, FUNDATORIS INSTITUTI TAURI-

NENSIS PARVAE DOMUS A DIVINA PROVIDENTIA.

SUPER DUBIO

An, stante approbatione virtutum et duorum miraculorum, Tuto procedi
possit ad solemnem eiusdem Ven. Servi Dei Beatificationem P

Quo causae Beatificationis venerabilis Dei Famuli Iosephi Benedicti
Cottolengo iuridica absolveretur cognitio, non triginta aut quadraginta,
sed quinquaginta et amplius annorum spatium praeterlabi necesse fuit.
Etsi enim vel inde ab anno millesimo octingentesimo sexagesimo
tertio in ecclesiastica Taurinensi curia inquisitioni ordinaria potestate
instruendae super ipsius Dei Famuli sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum
fama manus admota fuerit, atque quatuordecim post annos,
anno scilicet millesimo octingentesimo septuagesimo septimo, a sa. uve.
Pio Papa IX lectissimae causae huius signata fuerit Commissio, nihilominus
minoribus, ceu vocant, Dubiis interea ad finem perductis, non
nisi anno millesimo octingentesimo nonagésimo sexto quaestioni super
virtutibus heroicis aditus patere potuit. Ex utriusque sane apostolici et
ordinarii processus actis, copiosis admodum atque opimis, quippe quae
viginti et unum haud exiguae molis complent volumina, uberes idcirco
aptaeque depromptae tunc fuerunt probationes, quibus planum factum
fuit atque perspicuum, Virum venerabilem Iosephum Benedictum Cottolengo
heroicis emicuisse virtutibus, sicuti pro apostolica auctoritate

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.