AAS 9 (1917), p. 25

sua felic. rec. Leo Papa XIII sanxit, decreto edito anno millesimo nongentesimo
primo. •
Altera subinde quaestio successit, quae de miraculis est quaeque
ob varios, quos nacta fuit casus, per decennium et ultra devinctos sibi
habuit sollicitudine ac labore strenuos causae curatores, donec diu et
vehementer exoptatum tandem sortita est exitum, quum, vix aliquot
ante menses, Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV decernere
dignatus est: Constare de duobus propositis miraculis; nempe de
primo « instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Liberatae Re a
cistite gravissima ex lethali infectione parta ab absorptis urinae elementis
» ; deque altero « instantaneae perfectaeque sanationis Sororis
Mariae Perdolentis a cirrhosi biliari ».
Huc usque itaque fideliter descripta atque recensita actorum series,
prouti acta ipsa certo temporis ordine singulatim distincteque gesta
sunt, insigni aperteque documento est, quae pro formali venerabilium
Servorum Dei Beatificatione obtinenda deposcunt flagitantque sacri huius
fori constitutae leges, cuncta in casu, de quo agitur, adamussim fuisse
servata: eapropter nihil aliud, praefato ex capite, impedimento esse
potest, quominus venerabili Dei Famulo Iosepho Benedicto Cottolengo
beatorum caelitum honores merito ac tuto decernantur.
Quod si a pleno perfectoque legis adimplemento, quo inquirendae
adipiscendaeque veritati validum situm est praesidium, iugi etiam sapientique
saeculorum experientia firmatum, mens animusque convertantur
ad eam, quae tam furiose ingruit tamque longe lateque dominari pergit,
adeo immanem adeoque lacrimabilem temporum asperitatem, vix attinet
significare, quam populo christiano opportunum contingat atque frugiferum,
si solemni Apostolicae Sedis iudicio ad imitandum proponatur
venerabilis Dei Famulus Iosephus Benedictus Cottolengo.
Nil proinde mirum, si in generalibus sacrae huius Congregationis
comitiis, quae die vigesima octava superioris mensis novembris, coram
Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV habita sunt, proposito
per Reverendissimum Cardinalem Antonium Vico, episcopum Portuensem
et S. Rufinae, causae Relatorem, Dubio: An, stante approbatione virtutum
et duorum miraculorum, tuto procedi possit ad solemnem venerabilis
Dei Famuli Iosephi Benedicti Cottolengo Beatificationem? omnes,
qui aderant, cum Reverendissimi Cardinales, tum Patres Consultores
censuerint reponendum Affirmative. Verumtamen Sanctissimus Dominus
noster, quum summi momenti res in deliberatione versaretur, sententiam
Sibi adhuc de more differendam duxit, divinae Sapientiae praesidium
ac lumen impensius exoraturus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.