AAS 9 (1917), p. 433

ceperat valedicendi mundo, perficere aggressus est. Nactus enim occasionem
sibi suisque votis propitiam, domo et patria relictis, Modoetiam
petiit et ad coenobium S. Dominici pergens, ab illius praeside suppliciter
efflagitavit admissionem in Ordinem religiosum. Praesul, de statu
postulantis eiusque familia edoctus, una cum patribus qui aderant,
praematuram consilium admiratur, religiosaeque vocationis primitias
collaudai; quia tamen leges Ordinis tyrones in ea aetate recipere prohibebant,
praesertim insciis invitisque parentibus, Ludovicum Mariam
comiter dimittit. Hic, in patriam reversus, propositum suum austero
vitae genere et more religiosorum continuo fovit firmiterque tenuit,
donec, anno 1684, iam adolescens quindecim annorum, voti compos
factus, coenobium dominicanum S. Mariae a Gratiis ingreditur die
24 iunii. Garessum, in pedemontana regione, missus, ibi, tyrocinio rite
peracto, anno subsequenti, die 15 octobris, in festo S. Teresiae, seraphicae
Garmeli Virginis, quam inter praecipuos suos patronos tunc
eligit, religiosum S. Dominici habitum induit, retento nomine in baptismo
indito Ludovico Maria. Inde philosophicis ac theologicis studiis
addictus, in iis adeo profecit, ut publicum de omni re theologica specimen
dederit coram doctis viris cum plausu et admiratione adstantium.
Altius tamen in studiorum cursu et labore mentem viresque direxit.
Deum enim scientiarum, qui docet hominem scientiam, ante oculos
semper habuit, nec quidquam de orandi consuetudine, vivendi austeritate
et regularum observantia relaxavit. Hanc religiosae vitae rationem
in sodalium aliorumque utilitatem non solum moribus expressit, sed
etiam scripto tradidit. Unde superiores Ludovicum Mariam ad coenobia,
tunc perfectioris observantiae aestimata, miserunt et prius ad Alexandrinum
a Sancta Cruce, dein ad Ravennatense, demum ad Romanum
a Sancta Sabina, in quo ipse praefatum doctrinae experimentum fecit
et ad sacrum presbyteratus ordinem evectus est. Mox, praesidum iussu,
Alexandriae per annum philosophiam docuit et Ferrariae per quadriennium
theologiam: qua in civitate simul tyronum magister, in
ecclesia et ad moniales confessarius, in pauperes et egenos a largitionibus,
ipsique Episcopo Ioanni in dioecesis negotiis gerendis adiutor
extitit; eaque munia sibi concredita recte gessit. Theologiae magisterium
an. 1701 prosequutus est Caesenae cum eadem animi contentione
eodemque discipulorum profectu; et ad fidei morumque integritatem
tuendam et vindicandam frequentes ad populum sermones habuisse,
uberesque percepisse fructus perhibetur. Anno 1703, Caesenatensi coenobio
regendo praepositus, intra et extra claustra, pretiosam ministerii
sui operam, approbante Episcopo, impendit; sacris quoque expeditio-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.