AAS 9 (1917), p. 475

ACTA OFFICIORUM

SECRETARIA STATUS

DE PRAESCRIPTIS ALIQUORUM CODICIS CANONUM

Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto
Pp. XV demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant
praescripta Codicis i. e. quae sequuntur:

1° Canonis 859, §2;
2<> Canonis 1108, § 3;
3° Canonis 1247, § 1;
4° Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254.

Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto
^Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta
canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; praetereaque,
Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales iam nunc omnibus ac
singulis fruantur privilegiis quae can. 239, § 1, 240, 600, n. 3, 1189, 1401,
eiusdem Codicis describuntur. Quae omnia promulgari iussit, contrariis
quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Vaticanis die 20 mensis augusti anni 1917.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.