ASS 1 (1865-66), p. 481

RESTIT. IN IN TE GR.. ET NULL. PROF. SEU DISP. 48t
¡utpotequi excepto Magistro, reliqui testes tantum post professionem
Titium noverant, eorumque opinio nulli argumento innitebatur.
E contra in pretio habendas esse duorum Titii fratrum
attestationes qui ex nota factorum historia, alter invalidam, alter
saltem dubiam iudicavit. Praesertim cum ut observat Gard.
De Luca De Reg. disc. 4 n. 2 et disc. 43 n. 13, quaudo agitur de
dubietate ex defectu consensus, pro nullitate est respondendum.
Haec omnia robur accipiebant ex suffragio Ordinarii, qui in
sua relatione scripserat: «accuratissime, nec non religiosissime
» perpensa fuisse rationum momenta, quibus nititur ( Titii ) po-
» stulatio, a quatuor nostris dioecesis Theologis, nempe.... Qui
» omnes pietate et doctrina praeclari, imo nostri consiliarii pri-
» vati, de nullitate votorum (Titii) unanimiter suffragium tu-
» Ierunt. »
Attenta autem actorum confectione, nonnulla adiungebat Consultor
circa dispensationem; inspecta enim rei veritate, persuasus
videbatur de nullitate professionis. Adiungebat scilicet inter causas
iuxtae dispensationis, ex communi Canonistarum doctrina, ex praxi
S. Congregationis, dubium circa validitatem professionis recenseri;
praesertim si exinde magna exurgat petentis spiritualis utilitas.
Etenim non requiritur necessario causa publica, sed sufficit
gravis causa privata, iuxta recentiorem praxim, quatenus
bonum privati redundat in commune bonum, uti tradunt Corii
neh. De sacram, disp. 33 dub. 1 n. 4 Pignatell. Cons. 148 n. 7
Ursaya disceptat. 3 num. 49 tom. 2 pag. 1 et discept. 32 n. 58
tom. 6 pag. 1.
Iamvero subiiciebat, professionem religiosam Titii, si non
aperte nullam, saltem dubiam haberi debere: cui rationi accedebat
gravissima Titii spiritualis necessitas, in qua re quatuor conveniebant
testes, reliquis non contradicentibus.
ANIMADVERSIONES DEFENSORIS PROFESSIONIS RELIGIOSAE EX OFFICIO.
— Omissis caeteris, nonnulla sat erit indicare, quae proferebat
Defensor religiosae professionis super causae merito (1). Contendebat
scilicet Defensor in casu deesse quamlibet vim metumve
gravem, qui nullam reddere valeat religiosam professionem.

(1) Videri possunt si placet ea quae disputata fuerunt in altera huius generis
causa pag. 29.
Acta, tom. 1, Jasc. FUI Zi

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.