ASS 1 (1865-66), p. 482

43S¡ RESTII. IJN INTEGR. ET NULL. PROF. SEU DISP.
Aiebat autem reverentialem etiam metum, ad illum etfectum,
talem esse debere ut dici de eo possit cadere in constantem vi~
rum. Nulli autem vi aut timori subfuit Titius. Omnia enim y
quae adducebantur non constituere aiebat coactionem sive physicam
sive moralem; erant enim ad summum suasiones et licita
incitamenta, quae nihil libertatis adimunt; maxime cum germanus
frater facultatem Titio fecerit relinquendi novitiatum, et collegium
ingrediendi ad prosequenda studia: et fere omnes testes,,
duobus tantum exceptis , de hac gravi coactione non deponere:
eos insuper, qui de gravi coactione testabantur, esse duos Titii
fratres, ideoque suspectus.
Post haec negabat Defensor locum esse dispensationi, tum
quia dubia reputanda non erat emissa religiosa professio, tum
quia deerat publica ad dispensandum causa iuxta ea quae docet
Maschat. lib. 3 tit. 31 n. 29 circa finem. Hisce aliisque disputatis,
causa proposita fuit sub sequentibus dubiis.

Dubia.

I. «An constet de causis restitutionis in integrum in casu.»
« Et quatenus affirmative »
II. « An constet de nullitate professionis in casu.»
« Et quatenus negative »
III. «An consulendum sit SSmo super castitatis voto in casu.»
RESOLUTIO. Sacra Congregatio Concilii causa cognita die 23
ianuarii 1864 respondere censuit:
Ad I. et U. providebitur in III.
Ad III. Attentis peculiaribus circumstantiis in casu occurrentibus,
affirmative.
CAUSAE PROSECUTIO. Defensor professionis religiosae hac sibi
infausta sententia habita, novum audientiae beneficium postulavit
iuxta Constitutionem: Si datam, ut iterum causa in examen
invocaretur, et novo conatu, defensione professionis arrepta,
nitebatur excludere professionis dubietatem, ut ita unica
quae aderat, prouti ipse contendebat, maneret exclusa dispensandi
causa. Nihilominus S. C. iterum causa in examen revocata
die 23 Aprilis 1864 ad novum propositum dubium prout
moris est: « an sit standum vel r^^endum a decisis in casu,»
respondit: in decisis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.