ASS 19 (1886-87), p. 460
succurri ac viduas et pupillos de piorum legatorum redditibus
subveniri placeat, iam hic est casus. Recognita gravi
veraque indigentia, suprema Ecclesiae auctoritas hanc gratiam
non raro concessit, maxime quum Ordinarii commendatio,
veluti in casu, suppeteret.
De cetero ex gratiae concessione plus quam dimidium
sortis ad integrum legati implementum necessariae prorsus
amitteretur : necessariae enim essent ad effectum 12,250
libellae. Haec autem summa cauta omnino, etiam coram
civili lege, per hypothecae inscriptionem affirmatur. Demum
oratores quamvis haeredes necessarii Henrici Rossi, relate
ad Annam Mazza, legati institutricem, nonnisi remoti consanguinei
vel affines existunt.
Hisce praenotatis, quaesitum fuit quid esset precibus
respondendum.
RESOLUTIO. Sacra C. Concili, re cognita, sub die 18
Septembris 1886, censuit respondere : Pro gratia.
—
EX S. CONGREGATIONE RITUUM
DECRETUM Westmonasterien. beatificationis seu declarationis martyrii
venerabilium Servorum Dei in odium fidei in Anglia interemptorum.
SUPER DUBIO
An sit sign avida commissio introductionis Causae in casu,
et ad effectum, de quo agitur?
In immani illa contra Catholicam Fidem divinumque Romani
Pontificis Primatum persecutione, quae saeculo decimosexto labente
ac deinceps in Anglia tantopere desaeviit, ex omni fidelium coetu
permulti ludibria et verbera experti, insuper vincula et career es,
et crudelissima quaeque supplicia perpessi, strenue pro Religione
occubuerunt. Istorum morte arbitrati sunt catholici nominis hostes
in ea regione , quae anteactis saeculis insula sanctorum merito
appellata fuit, Catholicam Ecclesiam radicitus evellere. At vero