ASS 19 (1886-87), p. 461

DECRETUM 46i
sanguis occisorum, qui statim ab eorum glorioso obitu ubique tamquam
veri Christi martyres habiti sunt, semen fuit novae sobolis
in Ecclesia, quae ibidem in dies mirifice succrevit.
Adversae temporum vices obstiterunt quominus de "hisce insù
gnibus Martyribus processuales tabulae conficerentur , eorumque
Causa penes Sacram Rituum Congregationem agi posset ; etsi tam
apud Anglos, tam apud alios Catholici orbis Christifideles id maxime
esset in votis. Iamvero haec nostra aetas , postquam in Anglia
Catholica Hierarchia instaurata fuit, quod tam vehementer
expetebatur, feliciter est assequuta ; siquidem Episcopis Catholicis
vetustissima documenta datum est colligere, atque in Curia Ecclesiastica
Westmonasteriensi Processum ordinaria auctoritate condere
super Martyrio , Causa Martyrii , nec non Signis , seu Miraculis
tercentorum quinque Servorum Dei in odium Fidei Catholicae interemptorum.

Huiusmodi porro Processus authenticis innixus documentis, ad
Apostolicam Sedem delatus est : quem statim subsecutae sunt postulatoriae
litterae totius Angliae Sacrorum Antistitum aliorumque
plurimorum virorum tam ecclesiastica quam civili dignitate
insignium.
Placuit vero Sanctissimo Domino Nostro LEONI PAPAE XIII huius
negocii cognitionem peculiari Coetui aliquot S. R. E. Cardinalium
et Officialium Sacrorum Rituum Congregationis committere, praevia
Exegesi per R. P. D. Augustinum Caprara Sanctae Fidei Promotorem
conficienda ; indulta tamen prius dispensatione pro dubio
introductionis eiusmodi Causae proponendo ante elapsum decennium,
a Decretis requisitum, a die praesentationis in Actis eiusdem Sacrae
Rituum Congregationis Ordinarii Processus , et ante scriptorum
revisionem.
Hinc in particulari Congregatione , subsignata die ad Vaticanum
coadunata, infrascriptus Cardinalis Dominicus Bartolini Sacrae
eidem Congregationi Praefectus et Causae Relator , sequens proposuit
Dubium : u An sit signanda Commissio Introductionis Causae
in casu, et ad effectum, de quo agitur ?
Emi porro ac Rmi Patres et Praelati Officiales , audito scripto
et voce praefato Sanctae Fidei Promotore, reque mature discussa,
sic rescribere rati sunt : Signandam esse Commissionem, si Sanctissimo
placuerit, de biscentum sexaginta uno, nempe: Antonio
Brookby - Thoma Relchiam - Thoma Cort, Ordinis S. Francisci -
Griffith Clark, Sacerdote - N. "Waire, Ordinis S. Francisci - Adria-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.