ASS 23 (1890-91), p. 652

îieflcientiam perinde est ac sibi collatam negatamve iudicaturus.
Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis
(1). = Quarum rerum haec summa est : quicumque maiorem
copiam bonorum Dei munere accepit, sive corporis et externa
sint, sive animi, ob hanc caussam accepisse, ut ad perfectionem
sui pariterque, velut minister providentiae divinae, ad utilitates
adhibeat ceterorum. Habens ergo talentum, curet omnino
ne taceat; habens rerum affluentiam, vigilet ne a misericordiae
largitate tor pescai: habens artem qua regitur, magnopere studeat
ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur (2).
Bonis autem fortunae qui careant, ii ab Ecclesia perdocentur,
non probro haberi, Deo iudice, paupertatem, nec eo pudendum,
quod victus labore quaeratur. Idque confirmavit re et
facto Christus Dominus, qui pro salute hominum egenus factus
est, cum esset dives (3) : cumque esset filius Dei ac Deus ipsemet,
videri tamen ac putari fabri filius voluit: quin etiam magnam
vitae partem in opere fabrili consumere non recusavit.
Nonne hic est faber, filius Mariae ? (4) Huius divinitatem exempli
intuentibus, ea facilius intelliguntur: veram hominis dignitatem
atque excellentiam in moribus esse, hoc est in virtute,
positam : virtutem vero commune mortalibus patrimonium, imis
et summis, divitibus et proletariis aeque parabile : nec aliud
quippiam quam virtutes et merita, in quocumque reperiantur,
mercedem beatitudinis aeternae sequuturam. Immo vero in calamitosorum
genus propensior Dei ipsius videtur voluntas : beatos
enim Iesus Christus nuncupat pauperes (5): invitat peramanter
ad se, solatii caussa, quicumque in labore sint ac luctu
(6): intimos et iniuria vexatos complectitur caritate praecipua.
Quarum cognitione rerum facile in fortunatis deprimitur
tumens animus, in aerumnosis demissus extollitur : alteri ad
facilitatem, alteri ad modestiam nectuntur. Sic cupitum superbiae
intervallum efficitur brevius, nec difficulter impetrabitur ut
ordinis utriusque, iunctis amice dextris, copulentur voluntates.

(1) Matth. XXV, 40.
(2) S. Greg. Magn. in Evang. Rom. IX, n. 7,
(3) Il Corintli, VIII, 9.
(4) Marc, VI, 3.
(B) Matth, v, 3: Beati pauperes spiritu.
(6) Matth. Xl, 28 : Venite ad me omnes, oui laboratis et onerati estis, ct ego reficiam
vos.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.