ASS 23 (1890-91), p. 653
LITTERAE 653-
Quos tamen, si christianis praeceptis paruerint, parum est
amicitia, amor etiam fraternus inter se coniugabit. Sentient enim
et intelligent, omnes plane homines a communi parente Deo procréâtes
: omnes ad eumdem finem bonorum tendere, qui Deus
est ipse, qui afficere beatitudine perfecta atque absoluta et homines
et Angelos unus potest : singulos item pariter esse Iesu
Christi beneficio redemptus et in dignitatem filiorum Dei vindicatos,
ut plane necessitudine fraterna cum inter se tum etiam
cum Christo Domino, primogenito in multis fratribus, contineantur.
Item naturae bona, munera gratiae divinae pertinere
communiter et promiscue ad genus hominum universum, nec
quemquam, nisi indignum, bonorum caelestium fieri exhereden!.
St autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredesautem
Christi (1).
Talis est forma officiorum ac iurium, quam christiana philosophia
profitetur. Nonne quieturum perbrevi tempore certamen
omne videatur, ubi illa in civili convictu valeret?
Denique nec satis habet Ecclesia viam inveniendae curationis
ostendere, sed admovet sua manu medicinam. Nam tota in
eo est ut ad disciplinam doctrinamque suam excolat homines
atque instituat : cuius doctrinae salubérrimos rivos, Episcoporum
et Cleri opera, quam latissime potest, curat deducendos.
Deinde pervadere in animos nititur flectereque voluntates; ut
divinorum disciplina praeceptorum regi se gubernarique patiantur.
Atque in hac parte, quae princeps est ac permagni momenti,
quia summa utilitatum caussaque tota in ipsa consistit,
Ecclesia quidem una potest maxime. Quibus enim instrumentis
ad permovendos animos utitur, ea sibi hanc ipsam ob caussam
tradita a Iesu Christo sunt, virtutemque habent divinitus insitam.
Istiusmodi instrumenta sola sunt, quae cordis attingere
penetrales sinus apte queant, hominemque adducere ut obedientem
se praebeat officio, motus animi appetentis regat, Deum
et proximos caritate diligat singulari ac summa, omniaque animose
perrumpat, quae virtutis impediunt cursum. — Satis est
in hoc genere exempla veterum paulisper cogitatione repetere.
Res et facta commemoramus, quae dubitationem nullam habent
: scilicet civilem hominum communitatem funditus esse institutis
christianis renovatam: huiusce virtute renovationis ad
(1) Rom. VIII, 17.