ASS 23 (1890-91), p. 654
meliora promotum genus humanum, immo revocatum ab interitu
ad vitam, auctumque perfectione tanta, ut nec extiterit
ulla antea, nec sit in omnes consequentes aetates futura maior.
Denique Iesum Christum horum esse beneficiorum principium
eumdem et finem : ut ab eo profecta, sic ad eum omnia referenda.
Nimirum accepta Evangelii luce, cum incarnationis Verbi
hominumque redemptionis grande mysterium orbis terrarum
didicisset, vita Iesu Christi Dei et hominis pervasit civitates, eiusque
fide et praeceptis et legibus totas imbuit. Quare si societati
generis humani medendum est, revocatio vitae institutorumque
christianorum sola medebitur. De societatibus enim dilabentibus
illud rectissime praecipitur, revocari ad origines
suas, cum restitui volunt, oportere. Haec enim omnium consociationum
perfectio est, de eo laborare idque assequi, cuius
gratia institutae sunt : ita ut motus actusque sociales eadem
caussa pariat, quae peperit societatem. Quamobrem declinare
ab instituto, corruptio est: ad institutum redire, sanatio. Verissimeque
id quemadmodum de toto reipublicae corpore, eodem
modo de illo ordine civium dicimus, qui vitam sustentant opere,
quae est longe maxima multitudo.
Nec tamen putandum, in colendis animis totas esse Ecclesiae
curas ita defixas, ut ea negligat quae ad vitam pertinent
mortalem ac terrenam. — De proletariis nominatim vult et contendit
ut emergant e miserrimo statu fortunamque meliorem
adipiscantur. Atque in id confert hoc ipso operam non mediocrem,
quod vocat et instituit homines ad virtutem. Mores enim
christiani, ubi serventur integri, partem aliquam prosperitatis
sua sponte pariunt rebus externis, quia conciliant principium
ac fontem omnium bonorum Deum : coercent geminas vitae pestes,
quae nimium saepe hominem efficiunt in ipsa opum abundantia
miserum, rerum appetentiam nimiam et voluptatum sitim
(1): contenti denique cultu victuque frugi, vectigal parsimonia
supplent, procul a vitiis, quae non modo exiguas pecunias,
sed maximas etiam copias exhauriunt, et lauta patrimonia
dissipant. Sed praeterea, ut bene habeant proletarii, recta providet,
instituendis fovendisque rebus, quas ad sublevandam eorum
inopiam intelligat conducibiles. Quin in hoc etiam genere
beneficiorum ita semper excelluit, ut ab ipsis inimicis praedi-
(1) B'idix omnium malorum est cupiditas. I Tim, VI, 10.