ASS 23 (1890-91), p. 655
catione enera tur. Ea vis erat apud vetustissimos christianos caritatis
mutuae, ut persaepe sua se re privarent, opitulandi caussa,
divitiores : quamobrem neque... quisquam egens erat inter illos
(1). Diaconis, in id nominatim ordine instituto, datum ab
Apostolis negotium, ut quotidianae beneficientiae exercerent
munia : ac Paulus Apostolus, etsi sollicitudine districtus omnium
Ecclesiarum, nihilominus dare se in laboriosa itinera non
dubitavit, quo ad tenuiores christianos stipem praesens afferret.
Cuius generis pecunias, a christianis in unoquoque conventu
ultro collatas, deposita pietatis nuncupat Tertullianus, quod scilicet
insumerentur egenis alendis humandisque, et pueris ae
puellis, re ac parentibus destitutis, inque domesticis senibus,
item naufragi s (2). — Hinc sensim illud extitit patrimonium,
quod religiosa cura tamquam rem familiarem indigentium Ecclesia
custodivit. Immo vero subsidia miserae plebi, remissa
rogandi verecundia, comparavit. Nam et locupletium et indigentium
communis parens, excitata ubique ad excellentem magnitudinem
caritate, collegia condidit sodalium religiosorum, aliaque
utiliter permulta instituit, quibus opem ferentibus, genus
miseriarum prope nullum esset, quod solatio careret. Hodie
quidem multi, quod eodem modo fecere olim ethnici, ad arguendam
transgrediuntur Ecclesiam huius etiam tam egregiae
caritatis: cuius in locum subrogare visum est constitutam legibus
publicis beneficientiam. Sed quae christianam caritatem
suppleant, totam se ad alienas porrigentem utilitates, artes humanae
nullae reperientur. Ecclesiae solius est illa virtus, quia
nisi a sacratissimo Iesu Christi corde ducitur, nulla est uspiam :
vagatur autem a Christo longius, quicumque ab Ecclesia discesserit.
At vero non potest esse dubium quin, ad id quod est propositum,
ea quoque, quae in hominum potestate sunt, adiumenta
requirantur. Omnino omnes, ad quos caussa pertinet,
eodem intendant idemque laborent pro rata parte necesse est.
Quod habet quamdam cum moderatrice mundi providentia similitudinem
: fere enim videmus rerum exitus a quibus caussis
pendent, ex earum omnium conspiratione procedere.
(1) Act. IV, 34..
(2) Apol. II. XXXIX