ASS 23 (1890-91), p. 656
Iamvero quota pars remedii a republica expectanda sit, praestat
exquirere. — Rempublicam hoc loco intelligimus non quali
populus utitur unus vel alter, sed qualem et vult recta ratio
naturae congruens, et probant divinae documenta sapientiae,
quae Nos ipsi nominatim in litteris Encyclicis de civitatum constitutione
christiana explicavimus. Itaque per quos civitas regitur,
primum conferre operam generatim atque universe debent
tota ratione legum atque institutorum, scilicet efficiendo ut ex
ipsa conformatione atque administratione reipublicae ultro prosperitas
tam communitatis quam privatorum efflorescat. Id est
enim civilis prudentiae munus, propriumque eorum, qui praesunt,
officium. Nunc vero illa maxime efficiunt prosperas civitates,
morum probitas, recte atque ordine constitutae familiae,
custodia religionis ac iustitiae, onerum publicorum cum moderata
irrogatio, tum aequa partitio, incrementa artium et mercaturae,
florens agrorum cultura, et si qua sunt alia generis eiusdem,
quae quo maiore studio provehuntur, eo melius sunt victuri
cives et beatius. - Harum igitur virtute rerum in potestate
rectorum civitatis est, ut ceteris prodesse ordinibus, sic et proletariorum
conditionem iuvare plurimum : idque iure suo optimo,
neque ulla cum importunitatis suspicione : debet enim respublica
ex lege muneris sui in commune consulere. Quo autem
commodorum copia provenerit ex hac generali providentia
maior, eo minus oportebit alias ad opificum salutem experiri
vias.
Sed illud praeterea considerandum, quod rem altius attingit,
unam civitatis esse rationem, communem summorum atque infirmorum.
Sunt nimirum proletarii pari iure cum locupletibus
natura cives, hoc est partes verae vitamque viventes, unde constat,
interiectis familiis, corpus reipublicae : ut ne illud adiungatur,
in omni urbe eos esse numero longe maximo. Cum igitur
illud sit perabsurdum, parti civium consulere, partem negligere,
consequitur, in salute commodisque ordinis proletariorum
tuendis curas debitas collocari publice oportere : ni fìat, violatimi
iri iustitiam, suum cuique tribuere praecipientem. Qua de
re sapienter S. Thomas : sicut pars et totum quodammodo sunt
idem, ita id, quod est totius, quodammodo est partis (1). Proinde
in officiis non paucis neque levibus populo bene consu-
(1) II-II Quaest. LXI, a. I ad 2.