ASS 23 (1890-91), p. 658
mittere aequum est, quantum incolumi bono communi et sine
cuiusquam iniuria potest. Nihilominus eis, qui imperant, videndum
ut communitatem eiusque partes tueantur. Communitatem
quidem, quippe quam summae potestati conservandam natura
commisit usque eo, ut publicae custodia salutis non modo suprema
lex, sed tota caussa sit rati oque principatus: partes vero,
quia procurationem reipublicae non ad utilitatem eorum, quibus
commissa est, sed ad eorum, qui commissi sunt, natura pertinere,
philosophia pariter et fides christiana consentiunt. Cumque
imperandi facultas profìciscatur a Deo, eiusque sit communicatio
quaedam summi principatus, gerenda ad exemplar est
potestatis divinae, non minus rebus singulis quam universis
cura paterna consulentis. Si quid igitur detrimenti allatum sit
aut impendeat rebus communibus, aut singulorum ordinum rationibus,
quod sanari aut prohiberi alia ratione non possit, obviam
iri auctoritate publica necesse est. - Atqui interest: salutis
cum publicae, tum privatae pacatas esse res et compositas :
item dirigi ad Dei iussa naturaeque principia omnem convictus
domestici disciplinam : observari et coli religionem : florere privatim
ac publice mores integros, sanctam retineri iustitiam,
nec alteros ab alteris impune violari : validos adolescere cives,
iuvandae tutandaeque, si res postulet, civitati idoneos. Quamobrem
si quando fiat, ut quippiam turbarum impendeat ob secessionem
opificum, aut intermissas ex composito operas : ut
naturalia familiae nexa apud proletarios relaxentur : ut religio
in opificibus violetur non satis impertiendo commodi ad
officia pietatis : si periculum in officinis integritati morum ingruat
a sexu promiscuo, aliisve perniciosis invitamentis peccandi
: aut opificum ordinem herilis ordo iniquis premat oneribus,
vel alienis a persona ac dignitate humana conditionibus
affligat : si valetudini noceatur opere immodico, nec ad sexum
aetatemve accomodato, his in caussis plane adhihenda, certos
intra fines, vis et auctoritas legum. Quos fines eadem, quae
legum poscit opem, caussa determinat : videlicet non plura suscipienda
legibus, nec ultra progrediendum, quam incommodorum
sanatio, vel periculi depulsio requirat.
Iura quidem, in quocumque sint, sancte servanda sunt: atque
ut suum singuli teneant, debet potestas publica providere,
propulsandis atque ulciscendis iniuriis. Nisi quod in ipsis protegendis
privatorum iuribus, praecipue est infirmorum atque