ASS 23 (1890-91), p. 659

inopum habenda ratio. Siquidem natio divitum, suis septa praesidiis,
minus eget tutela publica : miserum vulgus, nullis opibus
suis tutum, in patrocinio reipublicae maxime nititur. Quocir
ea mercenarios, cum in multitudine egena numerentur, debet
cura providentiâque singulari complecti respublica.
Sed quaedam maioris momenti praestat nominatim perstringere.
— Caput autem est, imperio ac munimento legum tutari
privatas possessiones oportere. Potissimumque, in tanto iam cupiditatum
ardore, continenda in officio plebs : nam si ad meliora
contendere concessum est, non repugnante iustitia, at alteri,
quod suum est, detrahere, ac per speciem absurdae cuiusdam
aequabilitatis in fortunas alienas involare, iustitia vetat,
nec ipsa communis utilitatis ratio sinit. Utique pars opificum
longe maxima res meliores honesto labore comparare sine cuiusquam
iniuria malunt: verumtamen non pauci numerantur
pravis imbuti opinionibus rerumque novarum cupidi, qui id
agunt omni ratione ut turbas moveant, ac ceteros ad vim impellant.
Intersit igitur reipublicae auctoritas, iniectoque concitatoribus
freno, ab opificum moribus corruptrices artes, a legitimis
dominis periculum rapinarum coerceat.
Longinquior vel operosior labor, atque opinatio curtae mercedis
caussam non raro dant artificibus quamobrem opere se
solvant ex composito, otioque dedant voluntario. Cui quidem
incommodo usitato et gravi medendum publice, quia genus istud
cessationis non heros dumtaxat, atque opifices ipsos afficit
damno, sed mercaturis obest reique publicae utilitatibus : cumque
haud procul esse a vi turbisque soleat, saepenumero tranquillitatem
publicam in discrimen adducit. Qua in re illud magis
efficax ac salubre, anteyertere auctoritate legum, malumque
ne erumpere possit prohibere, amotis mature caussis, unde
dominorum atque operariorum conflictus videatur extiturus.
Similique modo plura sunt in opifice, praesidio munienda
reipublicae : ac primum animi bona. Siquidem vita mortalis
quantumvis bona et optabilis, non ipsa tamen illud est ultimum,
ad quod nati sumus : sed via tantummodo atque instrumentum
ad animi vitam perspicienda veri et amore boni complendam.
Animus est, qui expressam gerit imaginem similitudinemque
divinam, et in quo principatus ille residet, per quem dominari
iussus est homo in inferiores naturas, atque efficere utilitati suae
terras omnes et maria parentia. Replete terram et $ubiieite

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.