ASS 23 (1890-91), p. 668

copiam societate quaesisse, si ob inopiam cibi sui de salute periclitetur
anima ? Quid prodest homini, si mundum universum
tueretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (1) Hanc
quidem docet Christus Dominus velut notam habendam, qua ab
ethnico distinguatur homo christianus : haec omnia gentes inquirunt...
quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haee
omnia adiicientur vobis (2). Sumptis igitur a Deo principiis, plurimum
eruditioni religiosae tribuatur loci, ut sua singuli adversus
Deum officia cognoscant: quid credere oporteat, quid sperare
atque agere salutis sempiternae caussa, probe sciant: curaque
praecipua adversus opinionum errores variasque corruptelas
muniantur. Ad Dei cultum studiumque pietatis excitetur
opifex, nominatim ad religionem dierum festorum colendam.
Vereri diligereque communem omnium parentem Ecclesiam
condiscat : itemque eius et obtemperare praeceptis et sacramenta
frequentare, quae sunt ad expiandas animi labes sanctitatemque
comparandam instrumenta divina.
Socialium legum posito in religione fundamento, pronum est
iter ad stabiliendas sociorum rationes mutuas, ut convictus quietus
ac res florentes consequantur. Munia sodalitatum dispartienda
sunt ad communes rationes accomodate, atque ita quidem
ut consensum ne minuat dissimilitudo. Officia partiri intelligenter,
perspicueque definiri, plurimum ob hanc caussam
interest, ne cui fiat iniuria. Commune administretur integre, ut
ex indigentia singulorum praefiniatur opitulandi modus: iura
officiaque dominorum cum iuribus officiisque opificum apte conveniant.
Si qui ex alterutro ordine violatimi se ulla re putarit,
nihil optandum magis, quam adesse eiusdem corporis viros
prudentes atque integros, quorum arbitrio litem dirimi leges
ipsae sociales iubeant. Illud quoque magnopere providendum
ut copia operis nullo tempore deficiat opiflcem, utque vectigal
suppeditet, unde necessitati singulorum subveniatur nec solum
in subitis ac fortuitis industriae casibus, sed etiam cum valetudo,
aut senectus, aut infortunium quemquam oppressit. - His
legibus, si modo voluntate accipiantur, satis erit tenuiorum commodis
ac saluti consultum : consociationes autem catholicorum
non minimum ad prosperitatem momenti in civitate sunt habi-

(1) Matth. XVI, 36.
(2) Matth. VI, 32-33.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.