ASS 23 (1890-91), p. 669
LITTERAE 669-
turae. Ex eventis praeteritis non temere providemus futura.
Truditur enim aetas aetate, sed rerum gestarum mirae sunt
similitudines, quia reguntur providentia Dei, qui continuationem
seriemque rerum ad eam caussam moderatur ac flectit, quam
sibi in procreatione generis humani praestituit. - Christianis in
prisca Ecclesiae adolescentis aetate probro datum accepimus,
quod maxima pars stipe precaria aut opere faciendo victitarent
Sed destituti ab opibus potentiaque, pervicere tamen ut gratiam
sibi locupletium, ac patrocinium potentium adiungerent. Cernere
licebat impigros, laboriosos, paciflcos, iustitiae maximeque caritatis
in exemplum retinentes. At eiusmodi vitae morumque
spectaculum, evanuit omnis praeiudicata opinio, obtrectatio obmutuit
malevolorum, atque inveteratae superstitionis commenta
veritati christianae paullatim cessere. - De statu opificum certatur
in praesens : quae certatio ratione dirimatur an secus, plurimum
interest reipublicae in utramque partem. Ratione autem
facile dirimetur ab artificibus christianis, si societate coniuncti
ac prudentibus auctoribus usi, viam inierint eamdem, quam
patres ac maiores singulari cum salute et sua et publica tenuerunt.
Etenim quantumvis magna in homine vis opinionum praeiudicatarum
cupiditatumque sit, tamen nisi sensum honesti prava
voluntas obstupefecerit, futura est benevolentia civium in eos
sponte propensior, quos industrios fac modestos cognoverint,
quos aequitatem lucro, religionem officii rebus omnibus constiterit
anteponere. Ex quo illud etiam consequetur commodi,
quod spes et facultas sanitatis non minima suppeditabitur opificibus
iis, qui vel omnino despecta fide christiana, vel alienis
a professione moribus vivant. Isti quidem se plerumque intelligunt
falsa spe simulataque rerum specie deceptos. Sentiunt
enim, sese apud cupidos dominos valde inhumane tractari,
nec fieri fere pluris quam quantum pariant operando lucri:
quibus autem sodalitatibus implicati sunt, in iis pro caritate
atque amore intestinas discordias existere, petulantis atque
incredulae paupertatis perpetuas comites. Fracto animo, extenúato
corpore, quam valde se multi vellent e servitute tam humili
vindicare : nec tamen audent, seu quod hominum pudor,
seu metus inopiae prohibeat. Iamvero his omnibus mirum quantum
prodesse ad salutem collegia catholicorum possunt, si haesitantes
ad sinum suum, expediendis difficultatibus, invitarint,
si resipiscentes in fidem tutelamque suam acceperint.