ASS 26 (1893-94), p. 276
quam brevi aetatis spatio multiplicata praelo sacra exemplaria,,
vulgata praecipue, catholicum orbem quasi compleverint: adeo
per id ipsum tempus, contra quam Ecclesiae hostes calumniantur,
in honore et amore erant divina volumina. — Neque
praetereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maxime
ex religiosis familiis, a Viennensi Concilio ad Tridentinum,
in rei biblicae bonum provenerit: qui et novis usi subsidiis et
variae eruditionis ingeniique sui. segetem conferentes, non modo
auxerunt congestas maiorum opes, sed quasi munierunt viam
ad praestantiam subsecuti saeculi, quod ab eodem Tridentino
effluxit, quum nobilissima Patrum aetas propemodum rediisse
visa est. Nec enim quisquam ignorat, Nobisque est memoratu
iucundum, decessores Nostros, a Pio IV ad Clementem VIII, auctores
fuisse ut insignes illae editiones adornarentur versionum
veterum, Vulgatae et Alexandrinae ; quae deinde, Sixti V eiusdemque
Clementis iussu et auctoritate, emissae, in communi
usu versantur. Per eadem 'autem tempora, notum est, quum
versiones alias Bibliorum antiquas, tum polyglottas Antuerpiensem
et Parisiensem, diligentissime esse editas, sincerae investigandae
sententiae peraptas : nec ullum esse utriusque Testamenti
librum, qui non plus uno nactus sit bonum explanatorum
neque graviorem ullam de iisdem rebus quaestionem,
quae non multorum ingenia fecundissime exercuerit : quos inter
non pauci, iique studiosiores SS. Patrum, nomen sibi fecere eximium.
Neque, ex illa demum aetate, desiderata est nostrorum
sollertia; quum dari subinde viri de iisdem studiis bene sint
meriti, sacrasque Litteras contra rationalismi commenta, ex
philologia et finitimis disciplinis detorta, simili argumentorum
genere vindicarint. — Haec omnia qui probe ut oportet considerent,
dabunt profecto, Ecclesiam, nec ullo unquam providentiae
modo defuisse, quo divinae Scripturae fontes in filios suos
salutariter derivare t, atque illud praesidium, in quo divinitus
ad eiusdem tutelam decusque locata est, retinuisse perpetuo
omnique studiorum ope exornasse, ut nullis externorum hominum
incitamentis eguerit, egeat.
Iam postulat a Nobis instituti consilii ratio, ut quae his de
studiis recte ordinandis videantur optima, ea vobiscum communicemus,
Venerabiles Fratres. Sed principio quale adversetur
et instet hominum genus, quibus vel artibus vel armis confidant,
interest utique hoc loco recognoscere. — Scilicet, ut antea