ASS 26 (1893-94), p. 277

cum iis praecipue res fuit qui privato iudicio freti, divinis traditionibus
et magisterio Ecclesiae repudiatis, Scripturam statuerant
unicum revelationis fontem supremumque iudicem fidei; ita
nunc est cum Rationalistis, qui eorum quasi filii et heredes, item
sententia innixi, sua, vel has ipsas a patribus acceptas christianae
fidei reliquias prorsus abiecerunt. Divinam enim vel revelationem
vel inspirationem vel Scripturam sacram, omnino ullam negant,
neque alia prorsus ea esse dictitant, nisi hominum artificia et
commenta: illas nimirum, non veras gestarum rerum narrationes,
sed aut ineptas fabulas aut historias mendaces ; ea, non
vaticinia et oracula,, sed aut confictas post eventus praedictiones
aut ex naturali vi praesensiones ; ea, non veri nominis miracula
virtutisque divinae ostenta, sed admirabilia quaedam, nequaquam
naturae viribus maiora, aut praestigias et mithos quosdam
: evangelia et scripta apostolica aliis plane auctoribus tribuenda.
— Huiusmodi portenta errorum, quibus sacrosanctam
divinorum Librorum veritatem putant convelli, tamquam decretoria
pronuntiata novae cuiusdam scientiae liberae, obtrudunt:
quae tamen adeo incerta ipsimet habent, ut eisdem in rebus
crebrius immutent et suppleant. Quum vero tam impie de Deo,
de Christo, de Evangelio et reliqua Scriptura sentiant et praedicent,
non desunt ex iis qui theologi et christiani et evangelici
haberi velint, et honestissimo nomine obtendant insolentis ingenii
temeritatem. His addunt sese consiliorum participes adiutoresque
e ceteris disciplinis non pauci, quos eadem revelatarum
rerum intoleranda ad oppugnationem Bibliorum similiter
trahit. Satis autem deplorare non possumus, quam latius in
dies acriusque haec oppugnatio geratur. Geritur in eruditos et
graves homines, quamquam illi non ita difficulter sibi possunt
cavere ; at maxime contra inductorum vulgus omni consilio et
arte infensi hostes nituntur. Libris, libellis, diariis exitiale virus
infundunt ; id concionibus, id sermonibus insinuant ; omnia iam
pervasere, et multas tenent, abstractas ab Ecclesiae tutela, adolescentium
scholas, ubi crédulas mollesque mentes ad contemptionem
Scripturae, per ludibrium etiam et scurriles iocos, depravant
misere. — Ista sunt, Venerabiles Fratres, quae commune
pastorale studium permoveant, incendant; ita ut huic
novae falsi nominis scientiae (1) antiqua illa et vera opponatur,

(1) I Tim. vi, 20.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.