ASS 26 (1893-94), p. 278

quam a Christo per Apostolos accepit Ecclesia, atque in dimicatione
tanta idonei defensores Scripturae sacrae exurgant.
Itaque ea prima sit cura, ut in sacris Seminariis vel Academiis
sic omnino tradantur divinae Litterae, quemadmodum,
et ipsius gravitas disciplinae et temporum necessitas admonent..
Cuius rei causa, nihil profecto debet esse antiquius magistrorum
delectione prudenti: ad hoc enim munus non homines quidem
de multis, sed tales assumi oportet, quos magnus amor et diuturna
consuetudo Bibliorum, atque opportunus doctrinae ornatus
commendabiles faciat, pares officio. Neque minus prospiciendum
mature est, horum postea locum qui sint excepturi. Iuverit
idcirco, ubi commodum sit, ex alumnis optimae spei, theologiae
spatium laudate emensis, nonnullos divinis Libris totos
addici, facta eisdem plenioris cuiusdam studii aliquandiu facultate.
Ita delecti institutique doctores, commissum munus adeant
fidenter; in quo ut versentur optime et consentaneus fructus
educant, aliqua ipsis documenta paulo explicatius impertire
placeat. — Ergo ingeniis tironum in ipso studii limine sic prospiciant,
ut iudicium in eis, aptum pariter Libris divinis tuendis
atque arripiendae ex ipsis sententiae, conforment sedulo et excolant.
Huc pertinet tractatus de introductione, ut loquuntur,
biblica, ex quo alumnus commodam habet opem ad integritatem
auctoritatemque Bibliorum convincendam, ad legitimum in
illis sensum investigandum et assequendum, ad occupanda captiosa
et radicitus evellenda. Quae quanti momenti sit disposite
scienterque, comite et adiutrice theologia, esse initio disputata,
vix attinet dicere, quum tota continenter tractatio Scripturae
reliqua hisce vel fundamentis nitatur vel luminibus clarescat.
— Exinde in fructuosiorem huius doctrinae partem, quae
de interpretatione est, perstudiose incumbet praeceptoris opera;
unde sit auditoribus, quo dein modo divini verbi divitias in
profectum religionis et pietatis convertat. Intelligimus equidem,
enarrari in scholis Scripturas omnes, nec per amplitudinem rei,
nec per tempus licere. Verumtamen, quoniam certa opus est
via interpretationis utiliter expediendae, utrumque magister prudens
devitet incommodum, vel eorum qui de singulis libris cursim
delibandum praebent, vel eorum qui in certa unius parte
immoderatius consistunt. Si enim in plerisque scholis adeo non
poterit obtineri, quod in Academiis maioribus, ut unus aut alter
liber continuatione quadam et ubertate exponatur, at magnopere

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.