ASS 26 (1893-94), p. 281

quorum sensus authentice declaratus est, aut per sacros auctores,
Spiritu Sancto afflante, uti multis in locis novi Testamenti,
aut per Ecclesiam, eodem Sancto adsistente Spiritu, sive solemni
iudicio, sive ordinario et universali magisterio (1), eadem
ipse ratione interpretetur; atque ex adiumentis disciplinae suae
convincat, eam solam interpretationem, ad sanae hermeneuticae
leges, posse recte probari. In ceteris analogia fidei sequenda
est, et doctrina catholica, qualis ex auctoritate Ecclesiae accepta,
tamquam summa norma est adhibenda : nam, quum et sacrorum
Librorum et doctrinae apud Ecclesiam depositae idem sit
auctor Deus, profecto fieri nequit, ut sensus ex illis, qui ab hac
quoquo modo discrepet, legitima interpretatione eruatur. Ex
quo apparet, eam interpretationem ut ineptam et falsam reiiciendam,
quae, vel inspiratos auctores inter se quodammodo
pugnantes iaciat, vel doctrinae Ecclesiae adversetur. — Huius
igitur disciplinae magister hac etiam laude floreat oportet, ut
omnem theologiam egregie teneat, atque in commentariis versatus
sit Ss. Patrum Doctorumque et interpretum optimorum.
Id sane inculcat Hieronymus (2), multumque Augustinus, qui,
iusta cum querela, « Si unaquaeque disciplina, inquit, quamquam
vilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum
requirit, quid temerariac superbiae plenius, quam divinorum sacramentorum
libros ab interpretibus suis nolle cognoscere! (3). »
Id ipsum sensere et exemplo confirmavere ceteri Patres, qui
«divinarum Scripturarum intelligentiam, non ex propria praesumptione,
sed ex maiorum scriptis ei auctoritate sequebantur,
quos et ipsos ex apostolica successione intelligendi regulam
suscepisse constabat (i) ». — Iamvero Ss. Patrum, quibus « post
Apostolos, sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus,
pastoribus, nutritoribus crevit (5) », summa auctoritas est,
quotiescumque testimonium aliquod biblicum, ut ad fidei pertinens
morumve doctrinam, uno eodemque modo explicant omnes:
nam ex ipsa eorum consensione, ita ab Apostolis secundum
catholicam fidem traditum esse nitide eminet. Eorumdem vero
Patrum sententia tunc etiam magni aestimanda est, quum hisce

(1) Conc. Vat. sess. n i, cap. III , de fide,
(2) Ibid. G. 7,
(3) Ad Honorat, de ut Hit. cred. XVII , 35.
(4) Kufin. Misi. eccl. n, 9.
(5) S. Aug. c. Iulian. n, 10, 37.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.