ASS 26 (1893-94), p. 282

de rebus munere doctorum quasi privatim funguntur; 'quippe
quos, non modo scientia revelatae doctrinae et multarum notitia
rerum, ad apostolicos libros cognoscendos utilium, valde
commendet, verum Deus ipse, viros sanctimonia vitae et veritatis
studio insignes, amplioribus luminis sui praesidiis adiuvent.
Quare interpres suum esse noverit, eorum et vestigia reverenter
persequi et laboribus frui intelligenti delectu. — Neque ideo tamen
viam sibi putet obstructam, quo minus, ubi iusta causa
adfuerit, inquirendo et exponendo vel ultra procedat, modo
praeceptioni illi, ab Augustino sapienter propositae, religiose
obsequatur, videlicet a litterali et veluti obvio sensu minime
discedendum, nisi qua eum vel ratio tenere prohibeat vel necessitas
cogat dimittere (1); quae praeceptio eo tenenda est firmius,
quo magis, in tanta novitatum cupidine et opinionum licentia,
periculum imminet aberrandi. Caveat idem ne illa negligat
quae ab eisdem Patribus ad allegoriam similemve sententiam
translata sunt, maxime quum ex litterali descendant et
multorum auctoritate fulciantur. Talem enim interpretandi rationem
ab Apostolis Ecclesia accepit, suoque ipsa exemplo, ut
e re patet liturgica, comprobavit; non quod Patres ex ea contenderent
dogmata fidei per se demonstrare, sed quia bene frugiferam
virtuti et pietati alendae nossent experti. — Ceterorum
interpretum catholicorum est minor quidem auctoritas, attamen,
quoniam Bibliorum studia continuum quemdam progressum in
Ecclesia habuerunt, istorum pariter commentariis suus tribuendus
est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda
contraria, ad difficiliora enodanda. At vero id nimium
dedecet, uI quis, egregiis operibus, quae nostri abunde reliquerunt,
ignoratis aut despectis, heterodoxorum libros praeoptet,
ab eisque cum praesenti sanae doctrinae periculo et non
raro cum detrimento fidei, explicationem locorum quaerat, in
quibus catholici ingenia et labores suos iamdudum optimeque
collocarint. Licet enim heterodoxorum studiis, prudenter adhibitis,
iuvari interdum possit interpres catholicus, meminerit tamen,
ex crebris quoque veterum documentis (2), incorruptum
sacrarum Litterarum sensum extra Ecclesiam neutiquam re-

(1; De Gen. ad litt. I. VIII , C. 7. 13.
(2) Cfr. Clem. Alex. Strom, vu, 16; Orig. de princ, iv, 8; in levit. hom. 4, 8;
Tertull. de praescr. IB, seqq.: S. Hilar. Pict. in Matth. 13, 1.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.