ASS 26 (1893-94), p. 289

Spiritum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta
ad scribendum, quasi, non quidem primario auctori, sed scriptoribus
inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernatuturali
ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita
scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola quae ipse iuberet,
et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et
apte infallibili veritate exprimerent: secus, non ipse esset auctor
sacrae Scripturae universae. Hoc ratum semper habuere Ss.
Patres : « Itaque, ait Augustinus, quum illi scripserunt quae ille
ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit:
quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante
capite cognoverunt (1) » : pronunciatque S. Gregorius M:
« Quis haec scripserit, valde supervacanee quaeritur, quum tamen
auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur
haec scripsit, qui scribenda dictavit : ipse scripsit, qui et in illius
opere inspiratur extitit (2). ». Consequitur, ut qui in locis authenticis
Librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment,
ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem
pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem. Atque
adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas
Litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab omni
omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae
contrarii aliquid vel dissimile viderentur afferre (eademque fere
sunt quae nomine novae scientiae nunc obiiciunt), non subtiliter
minus quam religiose componere inter se et conciliare studuerint;
professi unanimes, Libros eos et integros et per partes
a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros
auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum ponere
potuisse. Ea valeant universe quae idem Augustinus ad Hieronymum
scripsit: « Ego enim fateor caritati tuae, solis eis Scripturarum
libris qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem
honoremque deferre, ut nullum eorum auctorum scribendo
aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offenderò
litteris quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel
mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse
quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam (3) ».

(2) De consensu JEvangel. 1. i, c. 35.
(3) Praef, in Iob, n. 2.
(1) Ep. LXXXII , 1. et crebrius alibi.

Acta, Tom. XXVI. fase. CCCV. 19

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.