ASS 26 (1893-94), p. 290

At vero omni graviorum artium instrumento pro sanctitate
Bibliorum plene perfecteque contendere, multo id maius est,
quam ut a sola interpretum et theologorum sollertia aequum
sit expectari. Eodem optandum est conspirent et connitantur
illi etiam ex catholicis viris, qui ab externis doctrinis aliquam
sint nominis auctoritatem adepti. Horum sane ingeniorum ornatus,
si nunquam antea, ne nunc quidem, Dei beneficio, Eclesiae
deest; atque utinam eo amplius in fidei subsidium augescat.
Nihil enim magis oportere ducimus, quam ut plures validioresque
nanciscatur veritas propugnatores, quam sentiat adversarios;
neque res ulla est quae magis persuadere vulgo possit obsequium
veritatis, quam si eam liberrime profiteantur qui in laudata
aliqua praestent facultate. Quin facile etiam cessura est
obtrectatorum invidia, aut certe non ita petulanter iam traducere
illi audebunt inimicami scientiae, fidem, quum viderint a
viris scientiae laude nobilibus summum fidei honorem reverentiamque
adhiberi. — Quoniam igitur tantum ii possunt religioni
importare commodi, quibus cum catholicae professionis
gratia felicem indolem ingenii benignum Numen impertiit, ideo
in hac accerrima agitatione studiorum quae Scripturas quoquo
modo attingunt, aptum sibi quisque eligant studii genus, in quo
aliquando excellentes, obiecta in illas improbae scientiae tela, non
sine gloria, repellant. — Quo loco gratum est illud pro merito
comprobare nonnullorum catholicorum consilium, qui ut viris
doctioribus suppetere possit unde huiusmodi studia omni adiumentorum
copia pertractent et provehant, coactis societatibus,
largiter pecunias solent conferre. Optima sane et peropportuna
temporibus pecuniae collocandae ratio. Quo enim catholicis minus
praesidii in sua studia sperare licet publice, eo promptiorem
effusioremque patere decet privatorum liberalitatem ; ut quibus
a Deo aucti sunt divitiis, eas ad tutandum revelatae ipsius
doctrinae thesaurum velint convertere. — Tales autem labores
ut ad rem biblicam vere proficiant, insistant eruditi in iis tamquam
principiis, quae supra a Nobis praefinita sunt ; fideliterque
teneant, Deum, conditorem rectoremque rerum omnium, eumdem
esse Scripturarum auctorem : nihil propterea ex rerum natura,
nihil ex historiae monumentis colligi posse quod cum Scripturis
revera pugnet. Si quid ergo tale videatur, id sedulo submovendum,
tum adhibito prudenti theologorum et interpretum
iudicio, quidnam verius verisimiliusve habeat Scripturae locus,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.