ASS 26 (1893-94), p. 291
de quo disceptetur, tum diligentius expensa argumentorum vi,
quae contra adducantur. Neque ideo cessandum, si qua in contrarium
species etiam tum resideat; nam, quoniam verum vero
adversari haudquaquam potest, certum sit aut in sacrorum interpretationem
verborum, aut in alteram disputationis partem
errorem incurrisse : neutrum vero si necdum satis appareat,
cunctandum interea de sententia. Permulta enim ex omni doctrinarum
genere sunt diu multumque contra S"-ripturam iactata,
quae nunc, utpote inania, penitus obsolevere: item non pauca
de quibusdam Scripturae locis (non proprie ad fidei morumque
pertinentibus regulam) sunt quondam interpretando proposita,
in quibus rectius postea vidit acrior quaedam investigatio. Nempe
opinionum commenta delet dies ; sed « veritas manet et invalescit
in aeternum (1) ». Quare, sicut nemo sibi arrogaverit ut
omnem recte intelligat Scripturam, in qua se ipse plura nescire
quam scire fassus est Augustinus (2), ita, si quid inciderit difficilius
quam explicari possit, quisque eam sumet cautionem
temperationemque eiusdem Doctoris : « Melius est vel premi incognitis
sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a
iugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere (3) ».
Consilia et iussa Nostra si probe verecundeque erunt secuti qui
subsidiaria haec studia profitentur, si et scribendo et docendo
studiorum fructus dirigant ad hostes veritatis redarguendos, ad
fidei damna in iuventute praecavenda, tum demum laetari poterunt
digna se opera sacris Litteris inservire, eamque rei catholicae
opem afferre, qualem de filiorum pietate et doctrinis iure
sibi Ecclesia pollicetur.
Haec sunt, Venerabiles Fratres, quae de studiis Scripturae
sacrae pro opportunitate monenda et praecipienda, aspirante
Deo, censuimus. Iam sit vestrum curare, ut qua par est religione
custodiantur et observentur : sic ut debita Deo gratia, de
communicatis humano generi eloquiis sapientiae suae, testatius
eniteat, optataeque utilitates redundent, maxime ad sacrae iuventutis
institutionem, quae tanta est cura Nostra et spes Ecclesiae.
Auctoritate nimirum et hortatione date alacres operam, ut in
Seminariis atque in Academiis quae parent ditioni vestrae, haec
studia iusto in honore consistant vigeantque. Integre feliciterque
(2) III Esdr. 4. 38.
(3) Ad Ianuar, ep. L V , 21.
(4) Be doctr. chr. III , 9, 18.