ASS 26 (1893-94), p. 292
vigeant, moderatrice Ecclesia, secundum saluberrima documenta.
et exempla Ss. Patrum laudatamque maiorum consuetudinem:
atque talia ex temporum cursu incrementa accipiant quae vere
sint in praesidium et gloriam catholicae veritatis, natae divinitus
ad perennem populorum salutem. — Omnes denique alumnos
et administros Ecclesiae paterna caritate admonemus, ut ad sacras
Litteras adeant summo semper affectu reverentiae et pietatis
: nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter ut opus
est patere potest, nisi remota scientiae terrenae arrogantia, studioque
sancte excitato eius quae desursum est sapientiae. Cuius
in disciplinam semel admissa mens, atque inde illustrata et roborata,
mire valebit ut etiam humanae scientiae, quae sunt fraudes,
dignoscat et vitet, qui sunt solidi fructus percipiat et ad
aeterna referat : inde potissime exardescens animus, ad emolumenta
virtutis et divini amoris spiritu vehementiore contendet:
Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt
eum (1).
Iam divini auxilii spe freti et pastorali studio vestro confisi,
Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem
Nostraeque singularis benevolentiae testem, vobis omnibus,
universoque Clero et populo singulis concredito, peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XVIII novembris anncMDCCCXciii,
Pontificatus Nostri sextodecimo.
LEO PP. XIII.
(1) Ps. XVIII, 2.