ASS 36 (1903-4), p. 453

Salvator, qui est Christus Dominus (1). In uno igitur eodemque
alvo castissimae Matris et carnem Christus sibi assumpsit
•et spiritale simul corpus adiunxit, ex iis nempe coagmentatum
•qui credituri erant in eum. Ita ut Salvatorem habens Maria in
utero, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum vitam continebat
vita Salvatoris. Universi ergo, quotquot cum Christo
iungimur, quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis
eius, de carne eius et de ossibus eius (2), de Mariae utero egressi
sumus, tamquam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde,
spiritali quidem ratione ac mystica, et Mariae filii nos dicimur,
•et ipsa nostrum omnium mater est. Mater quidem spiritu....,
sed plane mater membrorum Christi, quod nos sumus (3). Si
igitur Virgo beatissima Dei simul atque hominum parens est,
•ecquis dubitet ea omni ope adniti ut Christus, caput corporis
Ecclesiae (4), in nos sua membra, quae eius sunt munera infundat,
idque cumprimis ut eum noscamus et ut vivamus per
eum ? (5)
Ad haec, Deiparae sanctissimae non hoc tantum in laude
ponendum est quod nascituro ex humanis membris Unigenito
Deo earnis suae materiam ministravit (6), qua nimirum saluti
hominum compararetur hostia ; verum etiam officium eiusdem
hostiae custodiendae nutriendaeque, atque adeo, stato tempore,
sistendae ad aram. Hinc Matris et Filii nunquam dissociata
consuetudo vitae et laborum, ut aeque in utrumque caderent
Prophetae verba : Defeeit m dolore vita mea, et anni mei in
gemitibus (7). Quum vero extremum Filii tempus advenit, stabat
iuxta crucem Iesu Mater eius, non in immani tantum occupata
spectaculo, sed plane gaudens quod Unigenitus suus pro
salute generis humani offerretur, et tantum etiam compassa
est, ut, si fieri potuisset, omnia tormenta quae Filius pertulit,
ipsa multo libentius sustineret (8). — Ex hac autem Mariam
inter et Christum communione dolorum ac voluntatis, prome-

(1) Luc. u, ii.
(2) Ephes. V, 30.
(3) S. Aug., L. de S. Virginitate, c. 6.
(4) Coloss. I, 18.
(5) I. Ioann. IV, 9.
(6) S. Bed. Ven., L. IV, in Luc. XI.
(7) Ps. XXX, 11.
(8) S. Bonav. I. Sent. d. 48, ad Litt. dub. 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.