ASS 36 (1903-4), p. 454

ruit illa ut reparatrice perditi orbis dignissime fieret (1), atque
ideo universorum munerum dispensatrix quae nobis Iesus nece
et sanguine comparavit.
Equidem non diffitemur horum erogationem munerum privato
proprioque iure esse Christi; siquidem et illa eius unius
morte nobis sunt parta, et Ipse pro potestate mediator Dei atque
hominum est. Attamen, pro ea, quam diximus, dolorum
atque aerumnarum Matris cum Filio communione, hoc Virgini
augustae datum est, ut sit totius terrarum orbis potentissima
apud unigenitum Filium suum mediatrix et coneiliatrix (2).
Fons igitur Christus est, et de plenitudine eius nos omnes accepimus
(3); ex quo totum corpus compaetum, et connexum
per omnem iuneturam subministrationis... augmentum corporis
facit in aedificationem sui in caritate (4). Maria vero, ut apte
Bernardus notat, aquaeductus est (5); aut etiam collum, per
quod corpus cum capite iungitur itemque caput in corpus vim
et virtutem exerit. Nam ipsa est collum Capitis nostri, per
quod omnia spiritualia dona corpori eius mystico communicantur
(6). Patet itaque abesse profecto plurimum ut nos Deiparae
supernaturalis gratiae efficiendae vim tribuamus, quae
Dei unius est. Ea tamen, quoniam universis sanctitate praestat
coniunctioneque cum Christo, atque a Christo ascita in humanae
salutis opus, de congruo, ut aiunt, promeret nobis quae
Christus de condigno promeruit, estque princeps largiendarum
gratiarum ministra. Sedet Ille ad dexteram maiestatis in excelsis
^)', Maria vero adstat regina a dextris eius, tutissimum
cunctorum periclitantium perfugium et fidissima auxiliatrix,
ut nihil sit timendum nihilque desperandum ipsa duce, ipsa
auspice, ipsa propitia, ipsa protegente (8).
His positis, ut ad propositum redeamus, cui Nos non iure
recteque affirmasse videbimur, Mariam, quae a Nazarethana
domo ad Calvariae locum assiduam se Iesu comitem dedit,

(1) Eadmeri Mon. De Excellentia Virg, Mariae, c. 9.
(2) Pius IX in Bull. « Ineffabilis ».
(3) Ioann. I, 16.
(4) Ephes. IV, 16.
(5) Serai, de temp.., in Nativ. B. V., de Aquaeductu, n. 4.
(6) S. Bernardin. Sen., Quadrag. de Evangelio aeterno, Serai. X, a. 5, c. 3.
(7) Hebr. I, 3.
(8) Pius IX in Bull. « Ineffabilis ».

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.