ASS 36 (1903-4), p. 456
rae. — Nam, ut catholicam traditionem praetermittamus, quae,
aeque ac Scripturae sacrae, fons veritatis est; unde persuasio
illa de immaculata Mariae Virginis conceptione visa est, quovis
tempore, adeo cum christiano sensu congruere, ut fidelium
animis insita atque innata haberi posset? Horremus, sic rei
causam egregie explicavit Dionysius Carthusianus, horremus
enim mulierem, quae caput serpentis erat contritura, quandoque
ab eo contritam, atque diaboli filiam fuisse matrem Domini
fateri (1). Nequibat scilicet in christianae plebis intelligentiam
id cadere, quod Christi caro, sancta, impolluta atque innocens,
in Virginis utero, de carne assumpta esset, cui, vel
vestigio temporis, labes fuisset illata. Cur ita vero, nisi quod
peccatum et Deus per infinitam oppositionem separantur? Hinc
sane catholicae ubique gentes persuasum habuere, Dei Filium,
antequam, natura hominum assumpta, labaret nos a peccatis
nostris in sanguine suo, debuisse, in primo instanti suae conceptionis,
singulari gratia ac privilegio, ab omni originalis culpae
labe praeservare immunem Virginem Matrem. Quoniam
igitur peccatum omne usque adeo horret Deus, ut futuram Filii
sui Matrem non cuiusvis modo maculae voluerit expertem,
quae voluntate suscipitur; sed, munere singularissimo, intuitu
meritorum Christi, illius etiam, qua omnes Adae filii, mala veluti
haereditate, notamur : ecquis ambigat, primum hoc cuique
officium proponi, qui Mariam obsequio demereri aveat, ut vitiosas
corruptasque consuetudines emendet, et quibus in vetitum
nititur, domitas habeat cupiditates?
Quod si praeterea quis velit, velle autem nullus non debet,
ut sua in Virginem relligio iusta sit omnique ex parte absoluta
; ulterius profecto opus est progredi, atque ad imitationem
exempli eius omni ope contendere. — Divina lex est ut, qui
aeternae beatitatis potiri cupiunt, formam patientiae et sanctitatis
Christi, imitando, in se exprimant. Nam quos praescivit,
et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus (2). At quoniam ea fere est
infirmitas nostra, ut tanti exemplaris amplitudine facile deterreamur;
providentis Dei numine, aliud nobis est exemplar propositum,
quod, quum Christo sit proximum, quantum huma-
(1) 5. Sent. d. 5, q. 1.
(2) Rom. VIII, 29.