ASS 36 (1903-4), p. 457

nae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate nostra.
Eiusmodi autem nullum est praeter Deiparam. Talis enim fuit
Maria, ait ad rem sanctus Ambrosius, ut eius unius vita omnium
sit disciplina. Ex quo recte ab eodem conficitur : Sit igitur vobis
tamquam in imagine descripta virginitas, vita Mariae, de qua,
velut speculo, refulget species castitatis et forma virtutis (1).
Quamvis autem deceat filios Matris sanctissimae nullam
praeterire laudem quin imitentur; illas tamen Eiusdem virtutes
ipsos fideles assequi prae ceteris desideramus, quae principes
sunt ac veluti nervi atque artus christianae sapientiae : fidem
inquimus, spem et caritatem in Deum atque homines. Quarum
quidem virtutum fulgore etsi nulla, in Virgine, vitae pars caruit;
maxime tamen eo tempore enituit, quum nato emorienti
adstitit. — Agitur in crucem Iesus, eique in maledictis obiicitur
quia filium Dei se fecit (2). Ast illa, divinitatem in eo constantissime
agnoscit et colit. Demortuum sepulchro infert, nec tamen
dubitat revicturum. Caritas porro, qua in Deum flagrai,
participem passionum Christi sociamque efficit ; cumque eo, sui
veluti doloris oblita, veniam interfectoribus precatur, quamvis
hi obfirmate inclamant : Sanguis eius super nos, et super filios
nostros (3).
Sed ne immaculati Virginis conceptus, qui Nobis caussa
scribendi est, contemplationem deseruisse videamur, quam is
magna atque propria importat adiumenta ad has ipsas retinendas
virtutes riteque colendas ! — Et revera, quaenam osores
fidei initia ponunt tantos quoquoversus errores spargendi, quibus
apud multos fides ipsa nutat ? Negant nimirum hominem
peccato lapsum suoque de gradu aliquando deiectum. Hinc originalem
labem commentitiis rebus accensent, quaeque inde evenerunt
damna; corruptam videlicet originem humanae gentis,
universamque ex eo progeniem hominum vitiatam ; atque adeo
mortalibus invectum malum impositamque reparatoris necessitudinem.
His autem positis, pronum est intelligere nullum
amplius Christo esse locum, neque Ecclesiae, neque gratiae,
neque ordini cuipiam qui naturam praetergrediatur; uno verbo,
tota fidei aedificatio penitus labefactatur. — Atqui credant gentes
ac profiteantur Mariam Virginem, primo suae conceptionis moli)
De Virginio., 1. % c. 2.
(2) Ioann XIX, 7.
(5) Matth. XXVII, 2S.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.