ASS 36 (1903-4), p. 531

secus ac Decesse-ri, facultas, quae quidem fore ut aliquando
ex catholicorum liberalitate suppetat, spem bonam certamque
habemus, interea quantum ratio temporum sinit, id, harum tenore
litterarum, exsequi et efficere decrevimus.
Itaque, quod bonum salutareque sit, reique catholicae benevertat,
Apostolica auctoritate Nostra, Academicos prolytae et
doctoris in Sacrae Scripturae disciplina gradus instituimus, a
Commissione Biblica conferendos ad eas leges, quae infra scriptae
sunt.
I. Nemo ad Academicos in Sacra Scriptura gradus assumatur,
qui non sit ex alterutro ordine Cleri sacerdos; ac
praeterea nisi doctoratus in Sacra Theologia lauream, eamque
in aliqua studiorum Universitate aut Athenaeo a Sede Apostolica
adprobato, sit adeptus.
II. Candidati ad gradum vel prolytae vel doctoris in Sacra
Scriptura, periculum doctrinae tum verbo tum scripto subeant:
quibus autem de rebus id periculum faciendum fuerit Commissio
Biblica praestituet.
III. Commissionis erit explorandae candidatorum scientiae
dare iudices : qui minimum quinque sint, iique ex consultorum
numero. Liceat tamen Commissioni id iudicium, pro prolytatu
tantummodo, aliis idoneis viris aliquando delegare.
IV. Qui prolytatum in Sacra Scriptura petet, admitti ad
periculum faciendum, statim ab accepta sacrae Theologiae laurea,
poterit: qui vero doctoratum, admitti non poterit, nisi elapso
post habitum prolytatum anno.
V. De doctrina examinanda candidati ad lauream in Sacra
Scriptura, hoc nominatim cautum sit, ut candidatus certam thesim,
quam ipse delegerit et Commissio Biblica probaverit, scribendo
explicet, eamque postea in legitimo conventu Romae
habendo recitatam ab impugnationibus censorum defendat.
Haec volumus, edicimus et statuimus, contrariis quibusvis
non obstantibus. — Restat, ut Venerabiles Fratres Episcopi ceterique
sacrorum Antistites in suae quisque dioecesis utilitatem
ex hisce statutis Nostris eum fructum quaerant, quem inde Nobis
uberem pollicemur. Ideo, quos in suo Clero viderint singularibus
Bibliorum studiis natos aptosque, ad promerenda etiam
huius disciplinae insignia hortentur et adiuvent : insignitus porro
habeant potiores, quibus in sacro Seminario Scripturarum magisterium
committant.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.