ASS 36 (1903-4), p. 532
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die
XXIII Februarii, festo S. Petri Damiani, an. MDCGCCIV, Pontificatus
Nostri anno primo.
L. & S.
A. CARD. MACCHI.
BULLA
SS.mi 0. N. Pii PP. X pro indictione Visitationis Apostolicae omnium ecclesiarum
et locorum piorum almae Urbis.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSO CLERO ET POPULO ROMANO
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quum, arcano Dei consilio, ad supremi apostolatus apicem,
nihil tale cogitantes, evecti fuimus, illud ex ore Domini
audire visi Nobis sumus: Pasee agnos meos, pasee oves meas;
quo scilicet intelligeremus, universae Ecclesiae Nobis procuratione
commissa, debere Nos impendere Nos ipsos ac superimpendere
pro salute omnium, aequo studio, provehenda. At
vero illud primum perspeximus romano populo episcopos Nos
esse datos: non enim aliter quam ob romanum Episcopatum,,
et Beati Petri conscendimus Cathedram, et catholici nominis
supremum gerimus pontificatum. Quamobrem huc etiam, ante
omnia, curas Nobis advertendas esse sensimus, ut Ecclesiae
huius utilitatibus, ecclesiarum ceterarum nobilissimae, praecipua
studiorum Nostrorum laborumque impenderemus. Idque
eo vel amplius imponitur Nobis, quod, cum Roma, divinis praeordinationibus,
catholicae unitatis centrum sit constituta, unde
lux veritatis, quae in omnium gentium revelatur salutem, tamquam
a capite per totum mundi corpus effundatur; necesse
omnino est ut inde etiam Christi bonus odor ad fideles omnes
permanet, atque ex ea pariter credendi lex ac vivendi exemplum
petatur. Quam igitur Nobis instaurationem omnium in
Christo proposuimus, a Clero populoque romano exordia capiat
oportet; ita ut, renovato spiritu, quotquot e sacro vel laicorum
ordine in hac Urbe versantur, sanctitatis et iustitiae se-