ASS 36 (1903-4), p. 549
praemio virtutum et dolorum patienter sublatorum, gaudium
visionis Dei, pacem et dulcedinem aeternam habebimus.
Scimus, Venerabiles Fratres, Nostra verba a laetitia huius
festi ad rem omnino contrariam transiisse, sed Nobis opportunum
visum est vos, Nostros dilectissimos filios, participes esse
Nostrorum gaudiorum et dolorum. Nunc vero vobis, pro votis,
fausta felicia quaeque ominantes, ex toto corde Apostolicam
benedictionem impertimus.
Die 18 Martii 1904.
PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
De Ecclesiae legibus in unum redigendis.
PIUS PP. X
Arduum sane munus universae Ecclesiae regendae ubi primum,
arcano divinae Providentiae consilio, suscepimus, praecipua
Nobis mens fuit et quasi lex constituta, quantum sinerent
vires, instaurare omnia in Christo. Hanc voluntatem vel primis
encyclicis Litteris ad catholici orbis Antistites datis patefecimus;
ad hanc veluti metam omnes animi Nostri vires hactenus intendimus;
huic principio coepta Nostra conformanda curavimus.
Probe autem intelligentes ad instaurationem in Christo ecclesiasticam
disciplinam conferre maxime, qua recte ordinata et
fiorente uberrimi fructus deesse non possunt, ad ipsam singulari
quadam sollicitudine studia Nostra animumque convertimus.
Equidem Apostolica Sedes sive in Oecumenicis Conciliis sive
extra Concilia nunquam intermisit ecclesiasticam disciplinam
optimis legibus instruere pro variis temporum conditionibus
hominumque necessitatibus. At leges, vel sapientissimae, si dispersae
maneant, facile ignorantur ab iis qui eisdem obstringuntur,
nec proinde, uti par est, in usum deduci possunt. Hoc
ut incommodum vitaretur, atque ita ecclesiasticae disciplinae
melius consultum esset, variae sacrorum canonum Collectiones
confectae sunt. Antiquiores praeter euntes, commemorandum
heic ducimus Gratianum, qui celebri Deereto voluit sacros canones
non modo in unum colligere, sed inter se conciliare atque
componere. Post ipsum Innocentius III, Honorius III, Gregorius
IX, Bonifacius VIII, Clemens V cum Ioanne XXII, De-