ASS 36 (1903-4), p. 550

cessores Nostri, Iustinianeum opus imitati pro Iure romano.
Collectiones authenticas Decretalium confecerunt ac promulgarunt,
quibus postremis tribus cum Gratiani Decreto vel hodie
corpus quod dicitur iuris canonici praesertim coalescit. Quod
quum Tridentina Synodus et novarum legum promulgatio impar
reddiderint, Pontifices Romani Gregorius XIII, Xystus V,
Clemens VIII, Benedictus XIV, animum adiecerunt sive adornandis
novis corporis iuris canonici editionibus, sive aliis sacrorum
canonum Collectionibus parandis; quibus novissime
Collectiones authenticae decretorum accesserunt sacrarum quarundam
Congregationum romanarum.
Verum per haec si quid allatum est quo pro temporum
adiunctis difficultates minuerentur, rei tamen haud satis prospicitur.
Ipsa namque Collectionum congeries non levem difficultatem
parit; saeculorum decursu leges prodiere quamplurimae,
in multa congestae volumina; non paucae, suis olim aptae
temporibus, aut abrogatae sunt aut obsoleverunt; denique nonnullae,
ob immutata temporum adiuncta, aut difficiles ad exequendum
evaserunt, aut communi animorum bono minus utiles.
His incommodis pro nunnullis iuris partibus quae urgentioris
erant necessitatis, occurrere curarunt ex Decessoribus
Nostris praecipue Pius IX et Leo XIII sa. me., quorum alter
per Constitutionem Apostolicae Sedis (1) censuras coarctavit
latae sententiae, alter leges de publicatione ac censura librorum
tempera vit per Constitutionem Officiorum et munerum (2);
et normas constituit Congregationibus religiosis cum votis simplicibus
per Constitutionem Conditae a Christo (3). At illustres
Ecclesiae Praesules, iique non pauci etiam e S. R. E. Cardinalibus,
magnopere flagitarunt ut universae Ecclesiae leges, ad
haec usque tempora editae, lucido ordine digestae, in unum
colligerentur, amotis inde quae abrogatae essent aut obsoletae,
aliis, ubi opus fuerit, ad nostrorum temporum conditionem propius
aptatis; quod idem plures in Vaticano Concilio Antistites
postularunt.
Haec Nos iusta sane vota probantes ac libenter excipientes,
consilium cepimus eadem in rem tandem deducendi. Cuius quidem
coepti quia Nos minime fugit quanta sit amplitudo et mo-

ti) Cfr. Acta S. Sedis, vol. V, 287.
(2) Cfr. » » vol. XXIX, 388.
(3) Cfr. •» v vol. XXXIII, 241.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.