ASS 36 (1903-4), p. 551

les, idcirco motu proprio, certa scientia et matura deliberatione
decernimus et perficienda mandamus quae sequuntur.
I. Consilium, sive, ut aiunt, Commissionem Pontificiam constituimus,
quam penes erit totius negotii moderatio et cura,
eaque constabit ex nonnullis S. R. E. Cardinalibus, a Pontifice
nominatim designandis (1).
II. Huic Consilio ipse Pontifex praeerit, et Pontifice absente,
Cardinalis decanus inter adstantes.
III. Erunt praeterea iusto numero Consultores, quos Patres
Cardinales e viris canonici iuris ac theologiae peritissimis eligenti
Pontifice probante.
IV. Volumus autem universum episcopatum, iuxta normas
opportune tradendas, in gravissimum hoc opus conspirare atque
concurrere.
V. Ubi fuerit constituta ratio in huiusmodi studio sectanda,
Consultores materiam parabunt suamque de ipsa sententiam
in conventibus edent, praeside illo, cui Pontifex mandaverit
Consilii Cardinalium esse ab actis. In eorum deinde studia et
sententias PP. Cardinales matura deliberatione inquirent. Omnia
denique ad Pontificem deferantur, legitima approbatione munienda.

Quae per has Litteras a Nobis decreta sunt, ea rata et firma
volumus, contrariis quibusvis etiam speciali aut specialissima
mentione dignis minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum XIV Cal. April, die festo
S. Iosephi, Sponsi B. M. V., MDCCCCIV Pontificatus Nostri
anno primo.
PIUS PP. X

(1) Revera Sanctitas Sua in membra huius Pontificiae Commissionis eligere
dignata est Emos ac Rñlos Dominos Gardinales:
Seraphinum Vannulelli, Antonium Agliardi, Vincentium Vannutelli, Franciscum
Satolli, Marianum Rampolla del Tindaro, Hieronymum M. Gotti, Dominicum
Ferrata, Franciscum de Paula Cassetta, Franciscum Desideratum Mathieu, Casimiren
Gennari, Beniaminum Cavicchioni, Raphaelem Merry del Val, Andream Steinhuber,
Franciscum Segna, Iosephum Calasanctium Vives y Tuto et Felicem Cavagnis.
Insuper eadem Sanctitas Sua concredidit Illmo ei Revmo Petro Gasparri, Archiepiscopo
Caesarien., munus a Secretis praedictae Commissionis Pontificiae, necnon
Praesidis Consultorum Conventus.
In Acta Sanctae Sedis suo tempore dabimus, uti nostri moris et muneris est,
acta authentica et officialia huius quoque Pontificiae Commissionis, eaque, Deo opitulante,
illustrabimus necessariis et opportunis adnotationibus atque commentariis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.