ASS 39 (1906), p. 3

EPISTOLA ENCYCLICA
SS. D. N. Pii div. prov. PP. X ad Archiepiscopos, Episcopos
universumque clerum et populum Galliae.

DILKCTIS FILIIS NOSTRIS

FRANCISCO MARIAE S. R. E. PRESB. CARD. RICHARD

ARCHIEPISCOPO PARISIENSI

VICTORI LUCIANO S. R. E. PRESB. CARD. LÉCOT

ARCHIEPISCOPO BURDIGALENSI

PETRO HECTORI S. R. E. PRESB. CARD. COULLIÉ

ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI

IOSEPHO GUILELMO S. R. E. PRESB. CARD. LABOURÉ

ARCHIEPISCOPO RHEDONENSI

CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS

ATQUE UNIVERSO CLERO ET POPULO GALLIAE

PIUS PP. x
Venerabiles Fratres et dilecti Filii
salutem et Apostolicam, benedictionem.

Vehementer Nos esse sollicitos et praecipuo quodam dolore
angi, rerum vestrarum causa, vix attinet dicere ; quando
ea periata lex est, quae quum pervetustam civitatis vestrae
cum Apostolica Sede necessitudinem violenter dirimit, tum
vero indignam miserrimamque Ecclesiae in Gallia conditionem
importat. Gravissimum sane facinus, idemque, ob ea quae
civili societati allaturum est aeque ac religioni detrimenta,
omnibus bonis deplorandum. Quod tamen nemini arbitramur
inopinatum accidisse, qui quidem postremis temporibus, quemadmodum
sese adversus Ecclesiam rei publicae moderatores
gererent, attendent. Vobis certe nec subitum accidit nec novum,
Venerabiles Fratres; quibus ipsis testibus, christiana
instituta plagas tam multas tamque magnas, alias ex aliis,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.