ASS 40 (1907), p. 370

manis Pontificibus directe concessae sunt tantum respectivis
Ordinibus eorumque ecclesiis?
Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti
Secretarii, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio, attentisque
decretis Sacrarum Congregationum Rituum et Indulgentiarum,
ita respondendum censuit:
Ad I. Negative.
Ad II. Affirmative. Serventur autem Decreta praesertim
S. R. C. n. 3862 Urbis et Orbis 9 Decembris 1895, et S. C.
Indulgentiarum et SS. Reliquiarum De indulgentiis Tertiariorum
28 Augusti 1903 (i).
Atque ita rescripsit ac declaravit, die io Maii 1907.

S. Card. CRETONI, Praefectus.
f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius*

EX S. C. INDULGENTIARUM ET SS. RELIQUIARUM

CHICOUTIMIEN.

Actus heroicus revocari potest.

Ad hanc S. Congregationem Indulgentiarum transmissum
est a S. C. Christiano Nomini propagando praeposita sequens
dubium, cuius solutionem Rmus Episcopus Chicoutimiensis
postulavit, nempe:
An fidelis emittens actum heroicum, quod votum ordinarie
vocatur, quo in suffragium defunctorum, divinae Maiestati
offert omnes indulgentias, quas vivens lucrari potest, nec non

(i) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 28, pag. 4.38; et vol. 36 pag. 377.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.