ASS 40 (1907), p. 526
legis caruerint, hodieque careant, et haesitationibus atque incommodis
veteris disciplinae adhuc obnoxia maneant.
Verum nec ubi viguit nova lex, sublata est omnis difficultas.
Saepe namque gravis exstitit dubitatio in decernenda
persona parochi, quo praesente matrimonium sit contrahendum.
Statuit quidem canonica disciplina, proprium parochum,
eum intelligi debere, cuius in paroecia domicilium sit, aut
quasi domicilium alterutrius contrahentis. Verum quia nonnunquam
difficile est iudicare, certo ne constet de quasidomicilio,
haud pauca matrimonia fuerunt obiecta pericula
ne nulla essent: multa quoque, sive inscitia hominum sive
fraude, illegitima prorsus atque irrita deprehensa sunt.
Haec dudum deplorata, eo crebrius accidere nostra aetate
videmus, quo facilius ac celerius commeatus cum gentibus,
etiam disiunctissimis, perficiuntur. Quamobrem sapientibus
viris ac doctissimis visum est expedire ut mutatio aliqua
induceretur in iure circa formam celebrandi connubii.
Complures etiam sacrorum Antistites omni ex parte terrarum,
praesertim e celebrioribus civitatibus, ubi gravior appareret
necessitas, supplices ad id preces Apostolicae Sedi
admoverunt.
Flagitatum simul est ab Episcopis, tum Europae plerisque,
tum aliarum regionum, ut incommodis occurreretur, quae
ex sponsalibus, idest mutuis promissionibus futuri matrimonii,
privatim initis derivantur. Docuit enim experientia satis,
quae secum pericula ferant eiusmodi sponsalia : primum quidem
incitamenta peccandi causamque cur inexpertae puellae
decipiantur; postea dissidia ac lites inextricabiles.
His rerum adiunctis permotus SSmus D. N. Pius PP. X
pro ea quam gerit omnium Ecclesiarum sollicitudine, cupiens
ad memorata damna et pericula removenda temperatione aliqua
uti, commisit S. Congregationi Concilii ut de hac re
videret, et quae opportuna aestimaret, Sibi proponeret.
Voluit etiam votum audire Consilii ad ius canonicum in¿