ASS 5 (1869-70), p. 488

nullam umquam habere possunt iustam causam mutandi, aut in
dubium idem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes
Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in
lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem
fidei et consummatorem Iesum, teneamus spei nostrae confessionem
indeclinabilem.

CAPUT IV.

DE FIDE ET RATIONE.

« Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit
et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio,
sed obiecto etiam distinctum: principio quidem, quia in
altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto
autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere
potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita,
quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Quocirca
Apostolus, qui a gentibus Deum per ea, quae facta sunt, cognitum
esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae
per Iesum Christum facta est (1), pronuntiat: Loquimur Dei sapientiam
in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit
Deus ante saecula in gloriam nostram, quam meno principum
huius saeculi cognovit: - nobis autem revelavit Deus per Spiritum
suum : Spiritus enim omnia scrutatur, atiam profunda Dei (2).
Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus,
et prudentibus, et revelavit ea parvulis (3).
« Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie
quaerit, aliquam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque
fructuosissimam assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit,
analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et
cum fine hominis ultimo, numquam tamen idonea redditur ad
ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum
constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum
sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta*

(1) Ioan. I, 17. (3) Matth. XI, %.
(2) 1 Cor. II, 7-9.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.