ASS 5 (1869-70), p. 489

ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine
obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a
Domino:-per fidem enim ambulamus, et non per speciem (1).
« Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam
inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem
Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis
lumen indiderit; Deus autem negare seipsum non possit,
nec verum vero umquam contradicere. Inanis autem huius contraditionis
species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata
ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum
commenta pro rationis effatis habeantur. Omnem igitur
assertionem veritati iiluminatae fidei contrariam ommino falsam
esse definimus (2). Porro Ecclesia, quae una cum apostolico munere
docendi, mandatum accepit, fidei depositum custodiendi, ius
etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi,
ne quis decipiatur per philosophiam, et inanem fallaciam (3).
Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones, quae
fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia
reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas
scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius,
qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur
omnino.
« Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam
possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio
fidei fundamenta demonstret, eiusque lumine illustrata rerum
divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus
liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat. Quapropter
tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum
culturae obsistat, ut hanc- multis modis iuvet atque
promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia
aut ignorat aut despicit; fatetur imo, eas, quemadmodum
a Deo scientiarum Domino profectae sunt, ita si rite pertractentur,
ad Deum, iuvante eius gratia, perducere. Nec sane
ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu
propriis utantur principiis et propria methodo ; sed iustam hanc
libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae re-

(1) 2 Cor. V, 7. regimis.
(2) Conc. Lat. V Bulla Apostolici (3) Coloss. II, 8.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.