ASS 5 (1869-70), p. 491
aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum,
quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera,
species et individua distinctam; anathema sit.
5. Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quae in
eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam
suam substantiam a Deo ex nihilo esse productas;
aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera,
sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum ;
aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit
anathema sit.
II.
DE REVELATIONE.
1. Si quis dixerit, Deum unum et verum, Creatorem et
Dominum nostrum, per ea, quae facta sunt, naturali rationis
humanae lumine certo cognosci non posse ; anathema sit.
2. Si quis dixerit, fieri non posse, aut non expedire, ut per
revelationem divinam homo de Deo, cultuque ei exhibendo edoceatur
; anathema sit.
3. Si quis dixerit, hominem ad cognitionem et perfectionem,
quae naturalem superet, divinitus evelli non posse, sed ex seipso
ad omnis tandem veri et boni possessionem iugi profectu pertingere
posse et debere ; anathema sit.
4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus
suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit,
pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspíralos
esse negaverit ; anathema sit.
III.
DE FIDE.
1. Si quis dixerit, rationem humanam ita independentem
esse, ut fides ei a Deo imperari non possit; anathema sit.