ASS 5 (1869-70), p. 492

2. Si quis dixerit, fidem divinam a naturali de Deo et rebus
moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam
non requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis
credatur; anathema sit.
3. Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem
fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia
aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere ; anathema
sit.
4. Si quis dixerit, miracula nulla fieri posse, proindeque
omnes de iis narrationes, etiam in sacra Scriptura contentas,
inter fabulas vel mythos ablegandas esse : aut miracula certo
cognosci numquam posse, nec iis divinam religionis christianae
originem rite probari; anathema sit.
5. Si quis dixerit, assensum fidei christianae non esse liberum,
sed argumentis humanae rationis necessario produci ; aut
ad solam fidem vivam, quae per charitatem operatur, gratiam
Dei necessariam esse; anathema sit.
6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque
eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut
catholici iustam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae
magisterio iam susceperunt, assensu suspenso in dubium
vocandi, donec demonstrationem scientificam credibilitatis et
veritatis fidei suae absolverint; anathema sit.

IV.

DE FIDE ET RATIONE.

1. Si quis dixerit, in revelatione divina nulla vera et proprie
dicta mysteria contineri, sed universa fidei dogmata posse per
rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari
; anathema sit.
2. Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractandas
esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur
tamquam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi
possint; anathema sit.
3. Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia
propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.