ASS 5 (1869-70), p. 498

cuius haec fuerat facti species. Iuvenis quidam Romae studiis
operam navans ab Episcopo originis petiit, ut clericali militiae
adnumeraretur. Adscriptus itaque est ecclesiae urbis patriae
Presbyteris destitutae, et dimissorialibus litteris ab Episcopo
acceptis, quibus necessitatis eiusdem ecclesiae expressa mentio
facta erat, minores ordines accepit. Postea titulo Cappellaniae
manualis, a S. Congregatione vero, ipso petente, perpetuatae, ad
sacros ordines ascendit, repetita ab Episcopo in litteris dimis
sorialibus iterum dictae ecclesiae necessitate. Reversus in patriam,
discedendi veniam petiit ut Romam rediret; negavit Episcopus ;
indictaque suspensionis poena ipso facto incurrenda vetuit; ne
discederet. Quum tamen discessisset, quaestione proposita coram
S. C. I. « An Sacerdos N. N. adscriptus servitio parochialis eccle-
« siae N. et pro necessitate eiusdem ecclesiae ad sacros ordines
« promotus titulo Capellaniae obtentae et a S. C. perpetuatae
« potuerit contra formam praecepti Episcopi ab eadem ecclesia
« discedere ut valeat in Urbe permanere. II. An. et in poenas
« conciliares sibi intimatas inciderit in casu ». Quibus S. C. respondit
: ad I. Negative, assignata Congrua per Episcopum. Ad. IL
Consulat conscientiae suae.
Ad Compensationes quod spectat Seminario faciendas animadvertit
Orator, eas esse sub conditione positas si excardinationem
per fas vel nefas obtinere Livius vellet : sed re etiam
considerata tamquam a conditione soluta, contendebat, Livium
ad compensandos sumptus Seminarii teneri; qua de re allegavit
causam Tiburtinam diei 11 Martii 1752, in qua, dubiis propositis
: « II. An liceat Episcopo Tiburtino arctare Seminarii Alu-
« mnos ad emittendam obligationem reficiendi alimenta Seminario
« in casu quo vel non ascendant ad sacros ordines, vel ante
« completa studia discedant e dicto Se ninario sine licentia Epi-
« scopi. Et quatenus affirmative. III. An et in quam causam
« sit eroganda summa per eosdem alumnos vigore huius obli-
« gationis reficienda in casu ». S. Congregatio respondit : ad II.
Affirmative, ad III. In commodum Seminarii arbitrio Episcopi
cum consilio Deputatorum, et amplius. Quam quidem obligationem
confirmare curavit allegata auctoritate Synodi provincialis Burdigalensis,
in qua fuit statutum : « Si sine licentia Episcopi,
« alieno loco vel personae se mancipaverint aut extra dioecesim
« in qua servire debent transfugerit, teneantur ad restitutionem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.